eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1992. 1635 maart 1. Aan P. Schmalz1.

    Literas, doctissime Schmalcki, tum quae XXIII tum quae XXVIII Januarii sunt scriptae, nunc demum accipio, cum multo recentiores habeant alii, et in iis capita relationis ab Illustrissimo et Excellentissimo Domino Cancellario2 ad Wormatiensem habitae conventum. Omnino quaerenda est ratio literas ita mittendi, ut et cito curentur et in curiosas manus non deveniant, quod evitari non potest, si aut ad me aut ad Heufdium3 aut ad Hebsteinium4, quos notum est commercia literarum habere nobiscum, mittantur. Aut illa nomina usurpanda sunt, de quibus ego Meti secundis scripseram literis5, aut alia non suspecta. Et tamen ne sic quidem recte perventuras spondere ausim. Attamen nihil omittendum, ut recentes inter nos commeent literae. Tuae illae ternae literae venere quidem ad me, sed ex iis binae testudineo gradu.

    De Brunefelsio gaudeo, sed serum gaudium; nec minus placet cum Saxone6 sublatam controversiam et cum Galliae marescallis7 bene conventum.

    Hic choreis successit carcer eminentium8 et saeva in ipsos fama, frater regius9 mussitat. Vastum ubique silentium, velut ademto loquendi audiendique commercio.

    339

    Axeliorum10 praefectus saepe me interpellat eoque magis, quod metuit, ne in partes ad Albim abeat Illustrissimus et Excellentissimus D. Cancellarius. Non dubito, quin aut provisum sit illorum rebus aut futurum ut prospiciatur, quantum res et honor familiae exigunt. Heppius11 coelum, terras, maria movet, ut apud12 Vindicem13 maneat14.

    Has cum vellem claudere, redduntur mihi tuae die VII Febr. vet. st. scriptae per Heufdii diligentiam, quae nunc quidem bene successit. Habeo gratiam pro nuntiatis et transmissis, et ut pergas rogo. Manuscriptum et illud, cujus meministi, et nunc cum tuis litteris novum recte accepi et instabo imperatis. Quae consilia sequatur dux Bernhardus Vinariensis15 scire aveo, et an civitas Francofurtensis se ad meliora flectat.

    Rex16 Chantiliaci est, quae domus Momorantii17 fuit, Silvanecto haud procul; sed substiturus ibi non creditur, quia cardinalis18 mode Ruellae est modo in urbe.

    Plura nunc scribere non sinunt temporis angustiae abituris jam jamque tabellariis.

    Bene vale, eruditissime Schmalcki, et nos ama.

    Ad Dionysii XIX Febr./I Martii MDCXXXV.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Adres: A Monsieur, Monsieur Schmalckius.

    In dorso: Wormbs den 2 Martii 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Meerm., p. 11; Oxenst. Skrifter 2 afd. IV, p. 549.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Zie no. 1990, p. 335 n. 9.
    4 - Johan Epestein, Zweeds agent te Parijs.
    5 - No. 1971 aan Axel Oxenstierna.
    6 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    7 - Jacques Nompar de Caumont, hertog van La Force, en Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    8 - Zie no. 1981, p. 319 en nn. 10, 11 en 12 aldaar.
    9 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII.
    10 - Axel en Gustav Axelsson Natt och Dag; zie no. 1981, p. 320 n. 3.
    11 - Johan Heppe, agent van Zweden in Frankrijk; de naam staat in cijfer: 57.85.113.82. 260.55.2010.
    12 - Het woord ‘apud’ in cijfer: 29.25.48.10.
    13 - Codenaam voor Frankrijk.
    14 - Het woord ‘maneat’ staat in cijfer: 16.27.41.52.27.77.273.
    15 - Bernhard van Saksen-Weimar; zie no. 1990, p. 336 n. 16.
    16 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    17 - Henri, hertog van Montmorency, door De Richelieu ten val gebracht en in 1632 geëxecuteerd.
    18 - De Richelieu.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]