eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2011. 1635 maart 15. Aan W. Laud1.

    Reverendissime atque Illustrissime Domine.

    364

    Vix quenquam esse vestratuum puto, cui tantum obtigerit gaudium, cum primum Sanctitatem tuam provectam ad culmen illud patriarchicum intelleximus, quam mihi, non quod nescirem, quam ista fulgida nomina sedumque eminentiam non admiretur animi tui supra omnia caduca positi magnitudo, sed quod Ecclesiae Anglicanae gratularer contigisse verum praesidem, qui omnia, quantum res ferunt, ad purissimum antiquae Christianitatis exemplar revocaret; quod ipsum bonum peccavero, si unius regni aut etiam Britanniarum omnium Ecclesiis putem imputandum, cum latius pateat et ad latissime sparsum Christianae Ecclesiae corpus ita lacerum, ut tamen fibris quibusdam sit connexum, pertineat.

    Sicut autem diu optavi aliquam nancisci occasionem, qua cultum tui meamque venerationem testarer, ita ornatus legatione in Galliam reginae Suedicae nomine putavi mandatam mihi curam non ita Galliae includi finibus, ut non ad vicina fretoque non magno diremta regna posset se transmittere tuamque Reverendissimam Sublimitatem rogare, ut Suedici regni et rerum, quae Suedi gerunt, salutem bonosque successus partem esse velit suae sollicitudinis.

    Si privati aliquid publicis liceat adiungere, id praeterea orabo, ut benevolentiam tuam, quam tam liberaliter omnibus impartiris, mihi clausam esse nolis praesertim iam pridem aditum ad eam quaerenti, quippe qui fuerim semper mansurusque sim constanter

    Illustrissimae Reverendissimaeque Dominationi
    Vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    V/XV Martii MDCXXXV, Lutetiae.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII, 1, p. 2. Gedrukt Epist., p. 136. Geadresseerde, William Laud (1573-1645), aartsbisschop van Canterbury.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]