eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2021. 1635 maart 23. Aan J. de Groot1.

    Parens optime,

    Differenti mihi ad te scribere, donec impedimenta primum legationi meae, deinde dignitati legationis obiecta eluctor, ecce novum incidit vulnus rupitque nondum bene obductas cicatrices. Vix a rege2 maximae cum benevolentiae testationibus et in reginam3, cuius veniebam nomine et in me receptus, redieram, cum Maria nostra4 supra vetus uteri malum itineris frigore invalida longum malum expectante medico nescio quomodo sine ullis paene doloribus pietatis ad extremum usque spiritum certa dans indicia non nobis, qui eam secuturi sumus, sed miserae huic vitae eripitur. Ferimus hoc malum ego et uxor, ut solent malis durati. Et cur malum voco, si Deus datum suo iure repetit, si praemittit illam ad gaudia, ad quae iuvenes non minus quam senes decet anhelare. Absolvit nos hic casus gravi sollicitudine inveniendi maritum, qui, quod rarum est, nostrum utrique non minus quam ipsi placeret. Et si invenisset, tamen quantum periculum, ne male tecta ingenia dissideant crucemque perpetuam adferant. Ut omnia ex voto evenissent, gestatio liberum, partus, educatio, quot quantaque incommoda et illa cura pro suis, qua nos iam pro illa liberati sumus. Non Maria nostra per tristia ibit matris vestigia, non aspiciet infensos innocenti conjugi et quidem ob ipsam innocentiam infensos quaesitorum iudicum vultus, non mariti conspectum emet carceris consortio, non terras terris mutabit longi exilii comes. Gratulemur ipsi, quam Deus saeculo exemit, antequam saeculi aut quae dicuntur bona aut quae sentiuntur mala nimis nosset. Gratulemur et nobis, quibus usura eius, dum suavis et sine periculo amaritiae fuit, concessa est. Quid est nunc in orbe Christiano sectis, dissidiis, bellis agitato, quamobrem vivere libeat? Quot vulnera ubique, quot sexus infirmioris opprobria, quot subitae ac cruentae mortes, quot viae ad egestatem? Tota Bohemia, Moravia, Silesia extra se est et nobilissimarum familiarum solo nomine heredes aliena misericordia vivunt, si tamen vivere est diem de die trahere in mortis desiderio. Haec mei animi cogitata, tibi, parens optime, in hoc misi, ut tu materque mea, qui circa meos liberos non avum et aviam, sed patrem matremque semper egistis, pariter his mecum fruamini et, si quid habetis, quod addi possit, eius me mutuo faciatis participes.

    Deum rogo, ut tibi matrique ad extremam usque vitae clausulam adsit salutifer.

    381

    Lutetiae, XXIII Martij novi cal. MDCXXXV.

    Tibi obligatissimus obedientissimusque filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 6. Gedrukt Epist., p. 138; gedeelt. gedr. Ep. Eccl., p. 788. Vert. Brandt-Cattenburgh, Leven II, p. 16.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Anna van Oostenrijk.
    4 - Maria, geboren 16 april 1617, was op 16 maart 1635 overleden; zie het slot van brief no. 2014 aan Willem de Groot.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]