Nobilissime atque amplissime vir,
Si non magna pridem documenta habuissem tuae in me perpetuae nec ullis interruptae casibus benevolentiae, haberem nunc recens in utroque fortunae meae vultu. Nam bonis malisque tangi alterius non illo communi humanitatis, sed propiore et strictiore animi sensu id vere est amicum praestare. Facis et hoc amice
402
admodum, quod tuum ejusdem generis dolorem cum meo communicas2. Nescio enim, quomodo melius se fert sparsus dolor.Ego non tantum cum philosophis scio natam fuisse filiam meam sub lege communis mortalitatis, sed cum Christianis certum habeo non aliud esse iter ad vitam tranquillam et perpetuam, iter ab ipso duce unde nomen illud oritur consecratum.
Quod si et tempora nostra, quae sint, respicimus, quibus non homines tantum innocentes, sed gentes totas in exilium actas videmus ad egestatem, dejectas illustres domos tot ex voto confecta matrimonia male cedentia, quid est, cur non gratias etiam debeamus Deo, non ob id tantum, quod in usuram nobis filias dedit, sed et quod eas periculis adeo crebris, adeo manifestis exemit.
Tum vero, quod triumphantibus dici solebat, idem in hac vita pompatica expedit, ut in tam propinquum mihi adacto fulmine, dicam ipse mihi hominem me esse. De altero incommodo tuo, quod innuis magis quam eloqueris, aliquid jam uxor mea ex Marbaldi uxore3 inaudiverat. Utinam quam mihi dolet id malum tam ei possem reperire levamentum.
Uxor filiusque4 et filia5 te, tuam6, tuos officiose salutant.
Lutetiae, 30 Martii, 1635.
Tuae Nobilissimae Amplitudini semper addictissimus
H. Grotius.