Responsi ad literas aliquot tibi debitor, vir amplissime, nihil habeo, quod scribam potius, quam in hoc nos laborare totos dies, ut bono cum exercitu brevi mittatur dux egregius Wimariensis2, damna Burgundiae vestrae hostium damnis ulturus. Qua de causa ex speciali reginae dominae meae3 mandato allocutus his diebus regem Christianissimum4 pollicita accepi digna magno tanti principis animo.
Qui ab exercitibus Suedicis ad me veniunt, ajunt eos vegetos validosque esse;
420
Banerii5 apud Torgaviam, Leslaei6 ad Salam, Vrangelii7 partim ad Custrinum, partim ad Dresam in Brandenburgico agro.Sollicitamur ad pacem per Sigismundum Brandeburgica e domo marchionem8. Sed Suediae rectoribus9 stat sententia sine rege Galliae, cujus et merita et amicitiam faciunt maximi, nihil pacisci. Pacem optant, sed honestam, solidam, diuturnam, qualis ab hostibus prospera sua nimium confidenter urgentibus obtineri, nisi retusa eorum vi elatisque animis repressis, non potest.
Ideo novi per Suediam delectus fiunt cunctaque parantur bello necessaria instigatore praecipue magno cancellario10, qui nunc in Suedia cum sit, non minus utilem se rebus Germaniae praestat quam dum in Germania. Dux partium egit eo sua cuncta consilia referens, ut ex eventu ipso videat orbis Christianus, quo proposito rex incomparabilis Gustavus11 a Balthico mari ad Rhenum Danubium vincendo penetraverit quibusque votis intactum pavori sanguinem suum impenderit.
Vale, vir nobilissime, et nos amare perge.
Lutetiae, 9 Aprilis 1635.