Nobilissime Domine,
Et gratam habeo pro injuncto mihi legationis munere gratulationem et ex animo amicitiam spondeo mutuam, et literarum hoc commercium rebus utrique mandatis utile, mihi vero jucundum, non deseram colere.
D. magnus cancellarius2 dies jam sunt duodecim Argentorati visus scribitur,
433
unde colligimus non longe ipsum hinc abesse per Galliam iturum ad mare, unde ad vos iter properabit, quantum poterit. In ipsius adventum pendet dilata nova ex usu utriusque regni pactio.Galli ut Batavis ita et Germanis spem faciunt aperti in Caesarem3 belli neque minus in Hispanum4. An responsurus sit eventus, varii, ut fit, varie judicant. Rex5 ipse hinc abiit propius Belgicum finem. Superioris Germarniae res tristes amissis Augusta Vindelicorum fame, Philipsburgo et Trevirorum oppido haud dubio Gallorum neglectu6; adversus tot mala unico in Spirae receptu7 solatio.
Gallicus sub Lafortio8 exercitus a Rheni ripa, cujus custodia duci Bernhardo9 mandatur, retro in Lotharingicum limitem ducitur, ut iungatur cum altero sub Castilionaeo10 exercitu, quibus communiter imperaturus est Condaeus princeps11. Fervet ibi bellum et Monspellicardi obsidione Lotharingi ducis12 premitur.
Ad Rhaetos iit Rohanius13 cum excercitu imminuto ad mille ferme et sexcentos, sed favit illis in partibus fortuna Gallis iam ante adventum eius capto a Gallis, qui praecurrerant, castello Riva, quo aditus ex agro Mediolanensi in Telinam vallem impeditur.
Quid Saxo14 facturus sit Gallia Germaniaque sollicite exspectant. Si perstat Brandenburgicus15 in consilio nihil seorsim a sociis agendi, sperari puto posse etiam Saxonem communia et tuta praelaturum privatis ac periculosis.
D. magni cancellarii adventus etiam in hoc utilis esse poterit, ut de archiepiscopatu Magdenburgensi inveniatur aliqua regnum Suetiae cum electore Saxone conciliandi ratio. Concordia enim inter protestantes si unquam nunc certe opus est. Non desinit Masarinus, pontificis nuncius16, in ipsorum damnum fabricare pacis Austriacae domus cum Galliae regno consilia, verum non facile cusu est id opus.
Deus det quae in commune sunt salutaria, idemque tuam Nobilitatem et res ejus prosperet.
Lutetiae, X/XX Aprilis MDCXXXV.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.