462
Excellentissime Domine,
Ex quo heri scripsi2 tuae Sublimitati, edictum hoc accepi, quo mercatura omnis inter subditos Galliae regis3 et Hispaniae regis4 tollitur. Laforcium5 intelligimus jam in Burgundiae comitatu habere castra, et missus ad eum Botruius Nogani comes6, qui cum Sublimitate tua coenavit Compendii, adferre dicitur mandata audendi hostilia. Bulionius dux7 mari in Galliam venit principis missu Arausionensis8, ut communicet cum rege belli gerendi consilia regem ipsum sperans se inventurum Masierae ad Mosam.
Perronam rex munit diligenter. Electorem Trevirensem9 denuo repoposcit. Exercitus regis in hostem iturus dicitur esse viginti millium et quinque peditatus, sex millium equitatus, nec minor alter exercitus relinqui ad Picardiae Campaniaeque fines. Et haec sunt, quae professi belli spem plerisque faciunt.
Non desunt tamen hominibus rem tam diu promissam tarde credentibus sua argumenta. Nam dicitur rex coelum istud Belgico vicinum non satis ferre et jam omnia ad Germani parari ejus hospitio; alii ad Castellum Tiderici ad Matronam amnem loco non inamoeno substiturum putant. Legatus Venetus10 affirmat certo compertum sibi Masarinum11 jam obtinuisse ab imperatore12 et ab Hispano, ut legati ab ipsis ad tractandum pacis negotium destinentur. Haec utramque in partem dubia expediet tempus, ut videtur, haud longum.
De fratre regio13 conceptus ingens metus residere incipit. Nannetas usque se proripuerat omnibus qui circum ipsum erant consilii ejus incertis, nisi quod creditur voluisse longius ire ad Nazarae portum, qui Ligerim mari immittit, inde Angliam, qui ferme unus illi receptus restabat, consumpta apud Hispanos fide petiturus. Illico missi confessionarius14 et majorum ipsi arcanorum conscius minor Butillerius15, qui quovis modo consilia tam male cocta impedirent. Et jam mutato animo retro versus ad Turonas, ut fama est, pervenit.
Vallis Telinae habitatores jam olim multa questi de duris Rhaetorum imperiis et Monsonianis pactis beneficio Galliae libertatem nacti Rhaetis vix imagine imperii relicta dederunt se in fidem tutelamque Galliae et Rohanium16 sibi prae-
463
fectum poscunt. Ita Galli illo Italiae Germaniaeque transitu insesso occupandi et transitus alterius, quem Montem Godardi vocant, Helvetiorum in finibus creduntur agitare consilia suis consulentes rebus, sociis an eadem sint placitura, non nimis solliciti.Praeses Maliaeus17, qui Galliae legationem obiturus erat illis in regionibus, ad quas Sublimitas Tua proficiscitur, subita caecitate percussus, alterius subrogandi laborem aulae reliquit.
Ad aerarii curatorem Bulionium18 misi rursum; domi esse negabatur. Forte non sit abs re, quando tam longe abest filius Butillerius19, si Sublimitas Tua ad patrem20, qui aulam sequitur, scribat et a filio regis nomine promissa ut praestentur, flagitet.
Broersonus21 hac nocte quievit melius medicisque spes crescit.
Deus ipsi sit propitius idemque, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem sospitet.
Lutetiae, anno 1635. Maji Decimo ex cal. novo.
Sublimitatis tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Iam cum has vellem claudere accipio e Batavis literas. Princeps Arausionensis gravi tentatus podagra commodum ea levatur, praemisso jam Noviomagum exercitu ituro, quantum ex pecuniarum rerumque aliarum paratu colligi potest, longius ab finibus. Ipsi rex etiam in suum exercitum concedit imperium, nisi aut rex ipse aut frater ejus aut dux cardinalis22 adsint. Angli haec omnia suspectantes illam viginti sex navium classem23 paratam habent velis faciendis; quos in usus, incertum.
Aerarii Anglicani praefectura multis destinatur, sed proximus ei spei habetur Cottingtonus24. Exercitus Hispanicus ad Diestam urbem Netamque amnem coit, et putatur ibi in vicina illis partibus descensurus cum Piccolominio25 Mansfelsius26.