Excellentissime Domine,
471
Alter nunc septimus est dies, quod nobilissimus D. Broersonus2 in morbo cubat, hoc ipso tempore, quod criticum vocant medici, sudor sponte ei exortus laborantis pro se naturae indicium dedit.
De augendis navibus longis quod edictum a rege3 exiit, mitto. Conjectura non absurda est, qua novae e Gallia copiae sub imperium principis Arausionensis4 iturae dicuntur nomen praelaturae non regis ipsius, sed eorum principum ac comitum, qui ex Brabantia exsulant5, ut adhuc sub aliena persona lateat bellum et versa quo libet interpretatione pax aliis manere, aliis rupta dicatur, ut ille apud Martialem,
Subsellio qui semifultus extremo, Et vix receptus altero genu jactat Equiti sedere Lectioque se stare6.Rex Feram venit, inde Laodunum ac porro Castellum Tiderici petiturus, ubi mihi erit aditu multo propior; abest enim is locus ab urbe non toto bidui itinere.
Frater regius7 jam Blesas rediit ad praescriptum sibi secessum.
Mazarinus8 non desinit satagere. Comes Salazarus9 e praecipua Hispanica nobilitate in custodiam heri heic datus est. Exercitus Gallicus a Mezeira movisse propius Hispanicas partes dicitur.
Deus haec omnia ad bonum commune christiani orbis regat idemque, Excellentissime Domine, tuae sublimitatis iter ac consilia fortunet.
Lutetiae, 11 Maji, novi cal. 1635.
Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae,
Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.