Vir praestantissime,
Non dubito, quin receperis literas. Interim aliud se obtulit, in quo, ut soleo, tui consilii operaeque indigeo.
Petrus meus in vestra urbe vivit et quae magna pars felicitatis est ipsius, notus est tibi. Ego ipsum discendis rebus navalibus et commerciorum destinaveram. Voluit et jurisprudentiam delibare non nolente me. Est enim generalis quaedam legum sive communiter receptarum sive patriae peculiarium cognitio omnis generis hominibus utilis. Nunc vero, cum aetas ejus procedat2, valde scire cupiam, tum quid valetudo ejus ferat, tum quo maxime tendant ipsius desideria. Sunt quae illum aulae minus gratum faciant, sunt quae itineribus maxime terrestribus minus aptum3. Mare ut tentet, si modo usum sui honestum probare possit, non vetem; cogere non est meae indulgentiae in liberos. Vitam sedentem corpus forte suadeat; an animus ejus satis ignis habens ferre possit, dubito. Rogo non ex ipso tantum, sed et ex ipsis, quibus familiariter utitur intellectis, quae scire opus est, consilium des mihi.
Sunt et quae studia in commune nobis amata tangunt, de quibus agere tecum debeam. Vir in omni mathematum parte summus, in philosophia caetera non infimus, Galilaeus Galilaei4, Iesuitarum in ipsum odio ac principis Thusci5, sub
490
quo vixit, socordi metu coactus Romam ire, ideo quod terram movisset non vetante vestro Hortensio6, dure habitus, ne majus vitaret malum, quasi ab ecclesia edoctus sua scita rescidit. Neque eo vitavit infortunium, sed in Etruriam remissus est ea lege, ut et ibi esset in custodia quanquam liberiore et quam evadere ei non esset difficile, si receptum alibi videret. Sunt heic amici ejus qui cogitationem de Amstelodamo subjecerunt sperantes ibi posse eum et tuto vivere et reperire quantum necesse est ad senectutis et studiorum solatia. Praeclara enim opera parata habet de his, quae in aqua supernatant, aliaque ad varias sapientiae partes pertinentia. Rogo explores, quid vestris proceribus super hac re futurum sit sententiae. Dialogum Galilaei anno 1632. Florentiae editum7 an videris nescio. Est scriptus Italico sermone ea rerum reconditarum peritia, ut nullum nostri saeculi opus ei comparare audeam, antiquorum multis praeferam.Sed a severiore sapientia ad literas jucundiores, si pateris, venio. Vixit in Italia Leo Allatius8, antiquitatis Romanae Graecaeque feliciter studiosus. Scripsit aliquammulta, quae velit edi. Sed in Italia sordent istae artes nec typographis nec lectoribus curatae, et heic Lutetiae illud artificium fuit in pretio, sed fuit. Si quis in Hollandia velit edere, non male de illis literis sit meriturus. Opera ab ipso ad amicum transmissa etc.
Vale, vir summe.
Lutetiae, 17 Maji 1635.
Tuus qui semper
H. Grotius.