eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2123. 1635 mei 28. Van A. Oxenstierna1.

    Illustrissime Domine legate,

    Iter meum, de cujus progressio Diepa te ultimis meis2 feci certiorem, contrariis aliquantum ventis prolongatum, ita tamen successit, ut die XII hujus mensis salvis omnibus divina gratia portum Gureum attigerim.

    Fuit quidem mihi propositum recta Hamburgum ire, sed, quod excusaret sese capitaneus navis ceu mandatum sibi non esset progredi ulterius et mihi considerabile videbatur praetermittere hanc occasionem videndae hujus reipublicae tantopere cum rationibus patriae meae et confoederatorum immixtae. Eaque propter hanc urbem die sequenti ingressus a Dominis Ordinibus Generalibus honorifice exceptus et habitus sum. Inveni apud eosdem habita pro ratione temporis brevi communicatione singularem affectum et propensionem erga causam communem omniaque ita disposita, ut post hanc jam Dei clementia concessam Gallis victoriam3 crastina die futuram conjunctionem exercituum sperem appareatque sine dubio prosequuturos eandem, quantum fortuna dederit. Ingens sane Dei beneficium futurum, ut speramus, levamento rebus Germanicis. Diversa quidem mihi afferuntur e Saxonia asserentibus quibusdam electorem Saxonem4 jam longius progressum in negocio pacis aliis contra tenentibus omnia adhuc esse integra. Quicquid sit, maturabo, quantum fieri possit, meum eo adventum rebus restaurandis, si qua ejus spes sit.

    Quae apud vos agantur e literis tuis expecto. Interim urge, quemadmodum sine dubio facis, solutionem pecuniae; si tota summa haberi possit, tanto melius,

    511

    sin non, accipiendum quod dabitur. Adhibe etiam operam, ut legatio promissa maturetur in Saxoniam nomine Christianissimi regis5 ad promovendam negociationem meam et commoda communia.

    Mitto ad regem literas gratulatorias6 ob victoriam de principe Thoma7; tu quoque eandem verbis ornare haud omittes.

    Vale.

    Dabantur Hagae Comitis, die XIIX Maij M.D.C.XXXV.

    Tuus amicissimus
    Axelius Oxenstierna m.p.

    Urgeto, ut legatus a rege Galliae in Saxoniam destinatus quantocius expediatur.

    Onder aan de recto-zijde van de brief: Dno Grotio.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Eigenh. ondertek. Beantw. dd. 8 juni 1635 (dl. VI). Gedrukt Oxenst. Skrifter 1. afd. XIII, p. 259.
    2 - No. 2098.
    3 - Behaald bij Avein in de Ardennen op 20 mei door de maarschalken Urbain de Maillé, markies van Brezé, en Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; vgl. brief dd. 6 juni aan Axel Oxenstierna (dl. VI).
    4 - Johann Georg.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Dd. 18/28 mei; zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XIII, p. 257 (no. 118).
    7 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano (1593-1657).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]