eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2145. 1635 juni 15. Aan L. Camerarius1.

    Cum te jam Hagam rediisse suspicer, omittere non potui, quin pro rerum

    26

    novarum nuntiis, quibus vos jam propiores estis, edictum2 mitterem, quo rex3 orbi Christiano causas indicat motorum in Hispanos armorum tam multas ac graves, ut etiamsi Trevirensem4 jam libertati reddere velit Hispanus5, in quod laborant pontificis nuntii6, superfutura sint satis multa, quae juris colorem allinant prosperis adeo per Belgicum solum progressibus.

    Classis Hispani, quae in ora Italica steterat, damni quidem nonnihil a tempestatibus pertulit, non tamen famam re aequante; et sunt, qui conspectam dicunt non longe a Provinciae littoribus. In Italia quies adhuc extra Vallem Telinam, quanquam arma circum se habentibus principibus ferme omnibus intentis, quo res sit casura.

    Rex Monticellis ad Fanum Germani venturus putatur benigniore ibi caelo quam ad Fontem Bellaqueum. Cardinalis7 Ruellis est valetudine non tam prospera quam nos omnes optare par est. Sed is est morbus, qui incommodi plus adferat quam periculi.

    Captus in Burgundia nuper Vicupontius8, consiliorum matris regiae9 fratrisque10 conscius pridem, huc perductus est, ut creditur, index futurus rerum Puylaurentio11 exitialium, qui in morbum incidit, incertum an ex eo metu. Rumorem heic sparsum de matris regiae ac Margaritae Lotharingae12 in Angliam receptu verum non arbitror; ab eo regno qui heic rebus praesunt neque boni neque mali quicquam exspectant.

    Deus te, Illustrissime Domine, florentem servet sum tuis omnibus.

    Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Iunii novi calendarii 1635.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 154. Geadresseerde was de Zweedse gezant in Den Haag, Ludwig Camerarius.
    2 - Ontbreekt; zie p. 11 n. 16.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Zie V no. 2097, p. 473 n. 1.
    5 - Philips IV.
    6 - De ordinarius nuntius van Urbanus VIII te Parijs, Giorgio Bolognetto, en de extraordinarius Giulio Raimondo Mazzarini (Jules Mazarin).
    7 - De Richelieu.
    8 - Niet geïdentificeerd.
    9 - Maria de Medici.
    10 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    11 - Antoine de Laage, hertog van Puylaurens, gunsteling van Gaston van Orléans en deelgenoot aan diens intriges; hij was op 14 februari 1635 gearresteerd en overleed op 1 juli d.a.v.
    12 - Margareta van Lotharingen, met wie Gaston gehuwd was; zie III, p. 206 n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]