Frater optime,
Etsi pauca jam scribenda habeam nihilque a te hac quidem septimana acceperim, ne tamen indiligentiam meam aliquo modo accusare possis, haec habe.
Princeps2 vicesimo Junii die accepto quem Trajecto ad Mosam subvehi jusserat commeatu militibus suis in sex dies cibaria publicitus accipere jussis profectionem indixit, et castra sua Bruxellas versus movit relicta ad dextram urbe Lovaniensi.
Princeps cardinalis3 jam cum suis copiis Vilvordiae esse dicitur et octo millia militum in Flandriam interiorem misisse creditur.
Princeps Vurnae - id palatium est sesqui hora Bruxellis distans - hospitium sibi legisse nuntiatur; an in Flandriam irrupturus sit, an cum cardinale circa sedem imperii conflicturus, dubitatur. Mirum est hactenus utrique exercitui suppetiisse quae alendis et equis et hominibus sunt necessaria.
Hic quaestio instituitur adversus eos, qui primi articulos foederis Gallici publicarunt, et venit in suspicionem vicinus meus Nordingius4, cujus famulus5 latitat, qui exempla aliis tradidit.
Audio omnes, quae e Galliis itinere Brabantino venere, litteras Bruxellis
46
fuisse reseratas, quare et hisce metuo litteris. Pavius6 certe suas litteras maritimo misit itinere.Delfenses nostri inter se discrepant de eo, qui praecipua in conventu, cum de te disceptaretur, verba fecerit, Nobeliusne7 an Berkelius8, quod tamen exprimi debere ratio suadet.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXV Junii 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 25 Iunii 1635. W. de Groot.