Frater optime,
Vidi his diebus regis Christianissimi2 declarationem, qua bellum Hispaniarum regi3 ejusque asseclis indicit. Multi hic dubitaverunt, an eatenus progressurus
62
esset Gallorum rex, et etiamnum dubitant, an iis viribus bellum sit gesturus, ut finem belli sperare debeamus. Rationes fractae pacis allegantur satis multae, sed quamplurimae, meo quidem judicio, speciem tantum habent, reipsa vero parum habent ponderis, ut solet fieri in iis, quae ad pompam scribuntur. Interea princeps4 Lovanium obsidet et jam ad fossam urbis pervenisse dicitur, tribus ex partibus moenia machinis quatit et paucos intra dies sibi spondet victoriam. Urbi praeest Grobbendonkius5, vetus militiae, cum Obremontio6 et Lamotteria7 et secum habet tria militum, totidem civium et rusticorum millia, et sexcentes fere studiosos armatos: is et jussu cardinalis Hispani8, et vitae suae periculo, cogetur urbem ad extremum usque defendere. Quod si in aliquot dies impetum principis potest retundere, vereor, ne pariter totum ejus progressum sistat. Adsunt enim e Germania auxilia, sex equitum, octo peditum millia, quae jam Rhenum transiere et Namurco in Brabantiam irrumpere cogitant. Bellum nostrum jam belluinum esse incipit, nam et isti, qui adventant Germani, nihil divini humanisque juris curant, et qui in nostris sunt castris Galli nulla bellorum servant commercia: omnia caedibus, stupris, incendiis miscent et loca ea invadunt, quae princeps et scripto et apposito milite in suam recepit tutelam.Quid ea, quae in mari est regis magnae Britanniae9 classis tentatura sit, incertum est; certe rex ille jam maris arbitrum agit et verentur multi, ne dum nos bello terrestri maximo detinemur, ille piscatorum nostrorum naves invadat et Herculem se exacta decima parte faciat.
Tu aut uxor quaeso mihi indica, ubi locorum omnes tuae chartae sint, nam ego, ubi lateant, nescio. Interea operam dabo, ut omnia, quantum in me est, colligam, ut, cum bona se obtulerit occasio, mari mittantur. Sed hoc cogita fieri posse, ut in manus Dunkerkanorum scripta et libri tui perveniant, quod omen Deus advertat, nisi armatae imponantur navi.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, secunda die Julij 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 2 Iulii 1635. W. de Groot.