eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2184. 1635 juli 17. Aan Willem de Groot1.

    Tuas, mi frater, literas scriptas 25 Iunii2 heri accepi et gratias ago pro iis, quae nuntias. Urge quaeso Delfenses, ut praebeant veritati testimonium. Ego semper intellexi fuisse Berckelium3, qui in mea re locutus sit apertissime. Sciamus quaeso, ecquid cum bona gratia a Rotterodamensibus obtineri possit4. Si non potest, aperiunt se viae aliae. Rogo et omnis detur opera, ut chartas mihi Rotterodami Hagaeque ablatas recipiam ex tenore sententiae pro me latae. Deinde ut quamprimum illae chartae et aliae simul cum libris ad me veniant. Nam horum inopia nihil boni aggredi possum. Illud vero satis mirari nequeo omnes de Sophompanea5 loqui - nam scripsit Salmasius6 - me autem nec mihi nec amicis habere exemplar. Rogo, si alicubi intercepti sint libri, vel hoc sciam.

    In valle Telina res meliori in loco est recepto per Rohanium7 castello Tiranio et sex mille hostibus non longe inde partim caesis partim fugatis.

    Ad ripam Rheni res non optime succedunt. Metuo, ne vera sit de amisso Magontiaco fama. De Wormatia constat et ivisse hostem Magontiacum. Plane illis in partibus pro lubitu agit. Sed rex8 tum magnum exercitum juvandis sociis promittit, tum pecuniae aliquid Bernhardi ducis9 militi.

    Valde nos torquet ignorantia earum rerum, quae apud vos geruntur. Posthac viam Caleti et maris tentabimus.

    Parentibus10 optimis me commendo, quorum non ero immemor. Saluto et omnes sanguine, affinitate, amicitia junctos, Delfenses maxime, quibus velim ostendere posse quam ipsis velim optime. Uxori tuae11 et liberis12 Deum faventem opto.

    Lutetiae, 17 Iulii novi Cal. 1635.

    91

    Publicatos illos foederis Gallici articulos13 missos ad me velim.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 854. Antw. op no. 2159; beantw. d. no. 2220.
    2 - No. 2159.
    3 - Vermoedelijk de in 1634 overleden Rotterdamse burgemeester Gerard Jansz. van Berckel.
    4 - Dit doelt op Grotius' pogingen zijn achterstallige salaris als pensionaris van Rotterdam alsnog uitbetaald te krijgen.
    5 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    6 - De Franse klassiek-filoloog Cl. Salmasius, hoogleraar te Leiden.
    7 - Henri, hertog van Rohan.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    11 - Alida Graswinckel.
    12 - Johan, Jacob II, Maria, Alida, Anna en Titia.
    13 - Zie Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 198 vv.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]