eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2208. 1635 augustus 1. Aan F.A. de Thou1.

    Amplissime ac nobilissime domine,

    123

    Serius forte venire videor ad officium2, quod lugentibus amicis praestari solet. Non advocabo ad excusationem negotia; ita enim pridem de me meritus es, ut quicquid differri ullo modo potest, id tui curae atque amori posthabere debeam. Aliud dicam: multi amicorum festinarunt, quod monendum te putarent, ne te nimium dolori permitteres. Ego, qui te scirem a prima aetate tinctum penitus omnibus divinae humanaeque sapientiae praeceptis, ne monendum quidem te censui, sed dandum aliquod spatium, quo ea, quae nosti optime, in memoriam tibi ipsi usumque revocares: nos hac lege natos, aequo ut animo feramus hoc universum sapientissime regentis voluntatem; nihil heic nobis mancupio datum, usu omnia, praeter ea, quae de mentium humanarum immortalitate erudite ab antiquis philosophis dicta sunt, habere nos evangelii promissa, ipsius expromissoris sanguine redituque in vitam testata; quorum certi non debeamus invidere amicis sortem meliorem commodi nostri aut voluptatis causa. Haec Thuanus aliis debet dicere, Thuano nemo nisi ipse. Quare cum iam satis temporis praeterierit, quo ista cogitata saepe iam recogitare posses, non ego te hortor, ut amaritiem illam nulli bonam, gerenti gravem, his, pro quibus suscipitur, si id sciant, maxime displicituram pellas ex animo, sed nihil addubitans jam pulsam gratulor. Si quae tamen sepulti ignis favillae supersunt, memorabo tibi, quid mihi jam saepius similia passo in mentem venerit: superesse nobis multos propinquos, et propinquis nihilo posteriores amicos; injuriam autem esse in superstites non de hoc bono magis gaudere quam uno damno affligi. Non male cum illis agit Fortuna, quibuscum minorem partem auferre contenta decidit. Quid quod sapientium multi pro iis ipsis, quos extra mortales casus mors cita seposuit, gratias Liberatori Deo habendas crediderint attestante et Graecorum proverbio: ὅν οἱ ϑεοὶ φιλοῦσ᾽, ἀποϑνὴσϰει νέος3. Id si rationem semper aliquam habet, certe hoc nostro saeculo habet maximam. Aliae aetates hominum exsilia videre, nostra totos populos patria extorres. Terras quondam beatissimas non ad sterilitatem, sed ad ipsas Arabum solitudines videre est redactas. Bella ubique, et in ipsis bellis alia bella per militum saevitiam ac rapacitatem. In tot malis aut circumstantibus aut impendentibus tutum nihil nisi mors. Qui tanto rerum turbini eripitur, quid aliud quam evasisse censendus est? Illud praeterea e tuis ad amicos literis cum gaudio cognovi virile te doloris solatium ex negotiis quaerere. Larga tibi se dat materia: es apud illustrissimos duces, apud exercitus, qui longissime hostem submovent ostenduntque Rheno, veteri Galliae limiti, oblita ibi jam olim Gallorum arma. Cum animum per omnes terras circumfero, video nusquam melius regi4 procedere. Hostis damni sui spectator tantum factus est. Tot armatis hominibus juris incutere reverentiam et ex castris civitatem facere res magna teque digna est. Castrensis iurisdictio, quae, ut Taciti verbis utar, calliditatem fori non exercet5, eget illa, quam idem scriptor in socero suo6

    124

    laudat, naturali prudentia7. Tum vero in tanta ubique peculatuum impunitate atque etiam gloria dare abstinentiae exemplum quanti censendum est? Harum virtutum sibi esse conscium ingens tranquillitatis scutum est nullis adversarum rerum telis vulnerabile. Nos vero omnes amici tui laudes tuas festis ominibus prosequimur id optantes, ut semper tui, semper patris, semper avi8 sis similis.

    Vale, vir nobilissime.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Augusti 1635.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 48; enige evidente schrijffouten zijn stilzwijgend verbeterd. De copie bevindt zich - zonder jaartal - in het copieënboek van uitgaande brieven van het jaar 1636. Daar het echter een condoleance betreft met het overlijden van Achille de Thou, moet de brief van 1635 zijn. De uitgave der Epist. geeft het schrijven tweemaal: op p. 166 gedateerd 1 augustus 1635, en op p. 252 zonder jaartal tussen de brieven van 1636. Men moet dus wel aannemen, dat het afschrift ten onrechte in het copieënboek 1636 is terecht gekomen.
    2 - De Thou's jongste broer, Achille Auguste, was op 6 april 1635 overleden.
    3 - Menander, frg. 125; vgl. V, p. 208 en n. 2 aldaar.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Tacitus, Agr. IX.
    6 - Gnaeus Julius Agricola (40-93), aan wiens nagedachtenis Tacitus zijn De Vita et moribus Cn. Julii Agricolae liber gewijd heeft.
    7 - Tacitus, Agr. IX.
    8 - Christophe de Thou (1508-1582).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]