Magna me laeticia affecit, vir incomparabilis, iucundissimus ille de exoptatissimo adventu tuo, quo ante triennium ad nos digressus es, nuntius, maiore, ad tam eximii et inusitati hospitis congressum concessus aditus, maxima, in suavissimi et doctissimi, quotquot uspiam terrarum sunt, hominis familiaritatem admissio. Itaque nulla dies abit, quo non gratissimam tui nominis et nostrae illius frequentis et iucundissimae consuetudinis memoriam cum animo meo recenseam. Quo iucundior autem et honorificentior fuit praesentis copia et usus amicitiae, in quam tam benigne receptus sum - omnia enim, quae iucunda ex humanitate alterius et salutaria ex doctrina homini accidere possunt, ex te acciderunt -, eo maiorem mihi dolorem attulit discessus a nobis tuus nunquam fortasse posthac oculis nostris reddendi. Atque eum auxit per literas compellandi tui difficultas, tanto locorum intervallo a nobis disiuncti. Quanquam et merito tibi gratulor laetorque illa dignitate, quam obtines amplissimi collegii summa voluntate, quae non est passa istam tuam eximiam virtutem et admirabilem eruditionem latere in tenebris et esse abditam, sed in luce atque oculis clarissimi regni atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam.
162
Mei siqua te, vir maxime, vel cogitatio vel cura tangit, scias velim, me tenere adhuc eundem vitae statum, nisi quod ad rei uxoriae cupiditatem acrioribus stimulis impellit ingravescentis aetatis recordatio. De qua cum hoc tempore consilia, de quorum eventu omnia secunda mihi polliceor, agitentur, a te, virorum excellentissime, pro ea, qua praesentem me praesens semper complexus es, benevolentia, maiorem in modum contendo, ut imminentes nuptias, quas honorificentissima et unice expetenda praesentia tua non potes, gratulatione votiva ornare ne dedigneris: in qua quo insigniora affectus in me tui iudicia elucescere patieris, hoc maiore beneficio me tibi obstrinxeris immerentem quidem, sed summi honoris loco ducentem, si pluribus innotescat me aliquo a te numero haberi, amari enim non audeo dicere, ne me ipse amare videar. Quanquam autem nec ignotae mihi sunt gravissimi tui muneris occupationes, tamen eas tantas esse non putem, ut interrumpant iter amoris tui, cuius hoc illustrior erit gratia, quo maior conficiendae celeritas. Plane enim constitutum apud animum habeo, nisi quid interveniat, ante Cal. Octobreis, aut certe non multo post excedere ex hac vita coelibe, cuius graves hactenus poenas expertus sum; adeoque te, vir maxime, quam optime de me mereri velim existimes, si honori meo consultum quam primum iveris, et si quid paras, ad civem nostratem Matthiam Boden2 auff dem newen Wantrame habitantem direxeris. Quicquid erit, summi beneficii loco erit, ad quod remunerandum quanquam nihil mihi suppetit, praeter voluntatem, vivet tamen illius apud me memoria, quoad vixero.
Tu, vir amplissime et clarissime, quam felicissime vive et vale et me ama.
Amplissimi et Clarissimi nominis tui cultor perpetuus
Henricus Vagetius.
Dab. Hamburgi Ao. MDCXXXV, XVIII Cal. Septembreis.
Adres: Illustri et Incomparabili Viro Domino Hugoni Grotio, Regni Suecici in Gallia Legato, Domino et Amico omni cultu et veneratione prosequendo Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: Vagetius ... Augustus 1635.