184
Quanquam incerta ubique ferme itinera sparsis in omnes regiones utriusque partis armis nihil certi nuntiari permittunt, tamen adeo laetus mihi nuntius accidit liberati Maguntiaci retroque pulsi Wormatiam Galassii2 a sociato ducis Vinariensis3 et cardinalis Valettae4 exercitu, ut non tantum facile fidem ei habeam, sed et dignum putem, qui ad notitiam Augustissimae Majestati Tuae quamprimum accedat. Augentur quotidie magna regis5 cura tum ille exercitus, tum alter Lotharingiae propior sub Incolismensis6 et Lafortii7 ductu. Neque id satis rex arbitrans ipse propius se fert in eum finem, in Campaniam certe, forte et Nanciacum usque, quantamcunque potest nobilitatem excitans ad tuendum Lotharingiam aegre tam opportunam provinciam dimissurus.
Haec habemus contra multa per Belgicam Germaniamque improspera, unde nos solemur; sed magis etiam nos erigit spes concepta ex animo prudenti ac vigili magni cancellarii8, cujus ingenio ac labore quod restitui non potest id pro deplorato habendum est.
In Rhaetia res adhuc optime procedunt. Abiit hinc residens caesareus9 multa de pace promovenda pollicitus.
Nos omnes, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Augustissimae Majestati Tuae in aetatem, quanta maxima contingere mortalibus potest, felix regnum devotissimo animo precamur.
Lutetiae, 13/23 Aug. 1635.