eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2258. 1635 augustus 31. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Quod neque ante elapsis diebus septem neque his, qui nunc finiuntur, quicquam abs te acceperim, haud adeo miror, cum considero, quam mari quam terra intuta sint omnia; puto enim res illis in locis eo ferme in statu esse, ut nihil magnopere novi possit nuntiari d. Grubbio2.

    194

    De magno cancellario3 sollicitum me habet, quod nihil de eo pridem intellexerim. Puto nos ipsis actibus expergefaciet. Iam enim landgravium4 intelligo magno cum exercitu - alii sedecim, alii viginti ei tribuunt millia - per Weteraviam ad Moeni venire partes eique in occursum ire ducem Bernhardum5 et Feuquerium6 capto Rudelshemo; nimirum ut et Hanoviae et Saxenhusio laborantibus consulant videantque, an Francofurtenses ad paenitentiam induci possint nondum impletae pactionis. Saxenhusium praemissas audio a duce Bernhardo duas cohortes, quae regimenta vocant, equitum alam unam. Inter Magontiacum et Oppenhemium est cardinalis Valetta7 cum suis copiis, Wormatiae Gallassius8, nisi iam, quod quidam augurabantur. Rhenum transiit. Dux Lotharingus9 an eodem iturus sit ad famam adventantis in se Gallicae nobilitatis, dubitatur.

    Legatus Angliae10 est hic, sed inconspicuus rege11 nondum salutato. Sunt alii missi Viennam et in Hispaniam12, ut expostulent ob exclusam a pace domum Palatinam. Spem nobis Angli faciunt hoc sibi negotium cordi fore. Quod utinam rebus potius quam verbis contemti toties ostendant.

    Rex adhuc apud Monticellos est, diei hinc itinere, laetus novo argumento Dei pro se curae, cum fulmen his diebus curru ejus tacto et qui circum erant vulneratis ipsum ne attigerit quidem. Duodecim millia Helvetiorum, quae rex conscribi iusserat, iam in Brescia sunt, partim Vallis Telinae, partim Germaniae res firmatura.

    Haec erant, quae nunc habebam. Deus te, illustrissime domine, cum tuis sospitem ac florentem servet.

    Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXI/XXXI Augusti MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1 p. 76. Gedrukt Epist., p. 179. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Lars Grubbe; zie V, p. 432 n. 12.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Wilhelm, landgraaf van Hessen-Kassel.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - John Scudamore.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - Resp. John Taylor (1600?-1655) en Walter Aston of Forfar (1584-1639).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]