eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2298. 1635 oktober 5. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Meas ad te literas gaudeo recte pervenisse; tuas heri accepi per Euskerkium2. Maris via, quando alia via nulla est libera, suurpanda nobis et aeque ferenda, quae corrigere in nostra non est manu.

    De Scenquiano castello3 puto vere novo aliquid posse sperari, neque enim per hyemem manere ibi cum magnis copiis satis longe a praesidiis suis hostis poterit.

    Rem maris tam male curari apud gentem omnia sua debentem mari mirarer, nisi scirem ut hominibus ita civitatibus suos esse morbos et quosdam eorum longa dissimulatione eo proficere, ut medicinam sine periculosa corporis concussione non admittant. Non tamen dubito, quin Arausionensis princeps4 prudentissimus re ipsa sit ostensurus et illius partis tutelam sibi non male creditam. Interim illud metuendum est, ne plebs, acris in privatorum malorum sensu, pacem ardentius quam fert ratio, exoptet. Sed facile erit proceribus partim rerum alibi felicium nuntiis partim spe bonae pacis animos vulgi per se haud mali in meliora tempora sustentare. Dolet, quod famosos libellos spargi audio, vetus quidem, sed non carens rerum novarum periculo malum, praesertim, ubi, ut Athenis, libertas populo minus5 indiluta affunditur.

    Brasiliae res aliquid contra tot adversa solatii adferent. Et solent res tales, quae in paucorum sunt manu, diligentius quam publicae curari. Bene agerentur istius societatis res, si quotquot sunt, quorum eam manere interest, oleum afferrent alendae lucernae. Nunc et apud illos et apud nationes totas et apud commune corpus nationum pecuniarium negotium difficillime expeditur. Et timendum est, ne augescente aere alieno tandem tabescat fides. Suedi nostri pridem eo malo laborant magisque laborabunt amisso Prussiae vectigali. Gallia patientissimam plebem habens non audet onera intendere respectu seditionum nondum bene quiescentium, cuius rei magnum argumentum est, quod maximi turbarum concitores nuper, sed sub aliis criminibus, puniti sunt. Sed pro divitiis nobis erit eadem apud hostes paubertas.

    255

    Neapolitani regni rector6 iamdudum omnia movet, ut duos ducatorum milliones extricet, Siculus7 ut unum; verum, quantum video, moras et tricas referunt.

    Similia ex Hispania nuntiantur. Haec ubi considero simulque famem, quae omnes per Germaniam exercitus vexat, dubitare cogor, an bellum diu trahi possit. Caesarianos8 non alienos a pace facere debent et experta antehac adversa Martisque vices et ingentes Gallorum copiae in Picardia, quo nunc it Castilionaeus9, sub Rohanio10 Rhaetisque in ipsis Alpibus, ad Padum sub Crequiaco11 sociis Sabaudo12, Mantuano13, Parmensi14, aliae sub Incolismensi15, et Valetta16, qui nunc Gallasium17 ad cisrhenana se recipientem secutus agmen eius ultimum ad Stetrementum, Rhenum et Mosellam inter, cecidit abstulitque signa tredecim, ad haec rex18 ipse tum ex nobilitate tum ex iis, qui merent, viginti circa se habens peditum, septem equitum millia; super quae et Helvetios expectat id agens, ut capto Sancti Michaëlis monasterio, quod iam deditum conjectura credi iubet, ducem Carolum19 exturbet Lotharingia omni et comitatus Burgundiae habitatores doceat iura pacis antiquitus ipsis concessa meliori fide servare.

    Iam vero tuta a Polono20 Suedia, Danus21 adhuc Bremensem episcopatum inhians, Anglia aliquanto quam ante fortius miserans cognatae domus22 calamitatem et ipsa invidia nunquam longe a rebus prosperis domum Austriacam, si sapientibus utatur consiliis, movere debent, fortuna ut moderate utatur. Quod si mors regis Hungariae23 iterum, ut literae nuntiant, in morbo cubantis accedat? Etiam Canes in continenti oppidum praetextum24 ex illis duabus, quas nuper ceperant insulis frustra oppugnantes Hispani depulsique didicerunt initiis quamvis blandientibus non semper respondere processus. Sunt heic, qui Poloniae regem Imperio Germanico destinent. Ego cum video Trevirum25 Hispanorum in manu,

    256

    Bavarum26 nova affinitate implicitum, quicum Coloniensis27 stabit, Saxonem28 arcanis, quod non dubito, pactionibus iam addixisse suffragium, Magontiacensis, cur alio eat nihil esse causae, non video, quae spes esse possit abalienandi a domo Austriaca imperii nomen, nisi tempora supra quam prospicere possit humana mens mutentur.

    Quanquam commune malum, rei pecuniariae egestas Batavos insigniter premat, tamen non utilem tantum ipsis, sed prope necessariam fore arbitror erogationem, qua subleventur labores magni cancellarii29. In talibus negotiis multum posse Amstelodami civitatem te non latet. Eam nobis post factum Prussiae iactum aequiorem fore arbitror.

    De landgravio30, quid agat, ubi sit, incerti haeremus. Galli versis ad propiora armis ea, quae trans Rhenum sunt curanda Suedis et Germanis relinquunt. Lunemburgico31 gaudeo aliquid restare fidei veteris notae Germanorum, sed quam paulatim videmus apud plurimos evanescere. Legatus de Scuto amoris nondum conspicuum se praebet32, in parando choragio etiam nunc occupatus. Eum, ubi videre licebit, non patiar ignarum eorum, quae me de Palatinatu monuisti antehac quaeque non minus prudenter addis de regis Britanniarum33 ad cancellarium literis.

    Wyckius34, quem agentem Angliae vocant, his diebus ad me recens35 a legato veniens, spem injiciebat propioris quam antehac fuit, nexus regum protestantium inter se et cum Batavis; adfirmavi ei me semper, si quid possem, promtum adiutorem fore et causas aliquot addidi. Quare, quod scribis agi de nova in Angliam legatione, non displicet. Videtur id propositum Anglis, ut bella terris includant, mare pacatum reddant. Melius forte consulerent amicis suis, si oram aut insulam aliquam iuris Hispanici caperent retinerentque, donec de Palatinatu promissa toties implerentur.

    Francofurti mercatus, quanquam eum liberum fore rex Hungariae promiserat, non dubito, quin frigidissimus fuerit. Neoburgicus36 hic expectari dicitur, haud dubie ad cudenda de pace consilia, initio iam facto per Gallos tam Viennae quam Romae; si rem communem, ut debent, curant socialiter, nihil inde erit mali.

    Cardinalis Riceliacus suburbana loca subinde mutans Ruellae nunc agit, satis bona valetudine. Vellem minores operae, ut nuper scripsisse me puto, architecti huius industriae responderent. Nunc illa, quibus ipse non sufficit, modo non curantur, modo negligenter curantur. Praeterea vix credibile, quas in eum turbas monachi suscitent, quanquam et monachis utitur; sed illud hominum genus illis solis amicum est, quos in solidum possident.

    257

    Sed me confabulandi voluptas tui temporis furem facit.

    Deus te tuosque sospitet.

    Illustrissimae Dominationi Tuae
    omni cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, V Octobris n. cal. MDCXXXV.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 87. Gedrukt Epist., p. 186. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Johan van Euskercke; zie over hem IV, p. 69 n. 13.
    3 - Vgl. betreffende Schenkenschans no. 2241, p. 175 n. 1.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epistolae.
    6 - Manuel de Guzmán, graaf van Monterey; zie no. 2287, p. 241 en n. 2 aldaar.
    7 - Luis Guillem de Moncada, prins van Paterno, hertog van Montalto; hij was van 1635 tot 1639 Spaans onderkoning van Sicilië.
    8 - De troepen van Ferdinand II.
    9 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    10 - Henri, hertog van Rohan.
    11 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples; zie over hem III, p. 221 n. 1.
    12 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    13 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    14 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    15 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    16 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    17 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber in de Dertig-jarige oorlog.
    18 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    19 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    20 - Wladislas VII (IV); op 12 september was tussen Zweden en Polen te Stuhmsdorf een bestand voor 26 jaar gesloten.
    21 - Christiaan IV van Denemarken.
    22 - Elisabeth Stuart (†1662), weduwe van paltsgraaf Frederik V (†1632), de Winterkoning, was de dochter van Jacobus I van Engeland (†1625).
    23 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II; hij volgde zijn vader later als Ferdinand III op.
    24 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epistolae.
    25 - Philipp Christoph von Sötern; zie V no. 2097, p. 473 n. 1.
    26 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren; hij was op 15 juli 1635 gehuwd met Maria Anna, dochter van keizer Ferdinand II.
    27 - Ferdinand, bisschop van Luik en keurvorst van Keulen, was een broer van Maximiliaan; zie IV, p. 300 n. 1.
    28 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    29 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    30 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    31 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    32 - Nl. John Scudamore, Engels gezant in Frankrijk.
    33 - Karel I.
    34 - Henry de Vic.
    35 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epistolae.
    36 - Wolfgang Wilhelm, paltsgraaf, hertog van Neuburg en Jülich-Berg (1578-1653).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]