329
Mi frater,
Scripsi ad Didericum2, huc ut veniat, si potest cum Tresellii uxore3; sin ea nondum venit, Rhotomagum naviget, ibi Tresellium conveniat, qui reliqui itineris bene conficiendi rationes monstrabit. Libelli et chartae, de quibus adferendis ipsi scripsi, si oneri erunt, poterunt mitti cum libris chartisque aliis. Nolim credas exigui usus fuisse ea, quae a Rotterodamo ablata sunt: multa ad historiam, multa ad jus Hollandicum pertinebant. Quare sciscitandum, ubi manserint. Egregias praeterea summique ad politica usus chartas habueram in hospitio meo apud Drilium4. Eas ad D. Basium5 perlatas intellexi: inde quo devenerint, negat se satis meminisse uxor. Sed noverint id ipse D. Basius et senator Reigersbergius6.
Testimonium Delfense et causam Rotterodamensem7 tibi et senatori quam maxime possum commendo, et vos omnes Deo cum parentibus8, conjugibus, liberis.
Valete.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Novembris novi cal. 1635.