eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2346. 1635 november 11. Van C. de Groot1.

    Parens mihi plurimum venerande,

    Hesterna die, quae Nov. XI. sospes Caletum perveni, laetior eo, quod iam hinc minore cum metu periculi detur mihi iussa tua exsequi.

    331

    Fuit enim id maius per has Picardiae partes iter facienti quam fore credideram, cum et eorum ingens fuerit trepidatio, qui has oras ire atque redire sueti sunt. Croatarum Abbevillam inter et Montreuillium tanta est cursitatio, ut neminem in via publica, quae est inter illas urbes, sit reperire. Per noctem euntes dispositus ubique stationes et diligentes agrestium excubias vidimus, qui nullo milite defensi hostem suis viribus avertere coguntur, cuius tanta est crudelitas, ut nec aetatis nec sexus ulla sit reverentia, sublato proxime praecedente Veneris die per Hesdini praefectum2, quae urbs Hispanicarum est partium, quicquid inter arma humanitatis poterit observari. Namque ille, qui Montreuillio praesidet3, dandos in posterum neci annuntiari iussit, quotquot in Croatarum manus inciderent nationis Gallicae, qui idem vicissim in hostiles copias subditosque omnes Hispaniae regis4, quos in agris circumiacentibus deprehenderet annunciavit.

    Inter haec Chaunius5 Ambiani agit, ubi venationibus se quotidie delectat multum ab illis detestatus, qui villas habitant, et quibuscunque per has vias eundum est.

    Castilionaeus6 in aulam rediens non longe Parisiis progressis fuit obviam nobis factus in aulam redeuns, sed et huic male volunt nec de ipso Riceliaco caute loquuntur, ut qui illos hosti iugulandos obiiciat, ipse in sui corporis tutelam tot habeat tamque instructos armis equites.

    Sed ut ad mea redeam: neque bellicas neque onerarias naves ullas hic reperio, quae ratio est, cur in Angliam me paro arrepturus occasionem quamcunque in Hollandiam transeundo iudicabo utilem.

    Glaersium7 non alloquar, cum ab eo nihil mihi commodi sperem nec quicquam interea omittam, quod facere possit ad monstrandam, quam debeo rebus tuis, ut paternis, diligentiam.

    Deus, venerande pater, te, matrem meam ad quam proxima occasione daturus sum litteras, nosque omnes tutela sua dignetur.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    Cornelius Grotius.

    Caleti, XI Nov. nov. cal. MD[C]XXXV.

    Adres: Monsieur, Monsieur l'Ambassadeur de Suède vis à vis le Louvre à Paris.

    In dorso schreef Grotius: XI Nov. Corn. de Groot, 1635.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 25. Eigenh. oorspr.
    2 - Alexandre de Robles, graaf van Annapes, baron van Billy, heer van Wevelghem.
    3 - Charles, graaf van Lannoy-La Boissière (†1648.
    4 - Philips IV.
    5 - Honoré d'Albert, hertog van Chaulnes, gouverneur van Picardië.
    6 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    7 - Cornelis de Glarges, agent der Staten te Calais; zie over hem IV, p. 478 n. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]