eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2352. 1635 november 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Postquam cum literis meis postremis2 filium3 misi, nihil his in locis dignum memoratu evenit, nisi quod abiit Ponica4 praemissis, ut ait, quadringentis florenorum millibus promissisque in annos - ita enim dicere perstat - quatuor millionibus, dum exercitus ducis Bernhardi5 anno ineunte habeat equitum sex, peditum duodecim millia. Si minus fuerit copiarum, minus et pecuniae detur. Promittit dux Bernhardus eos, qui perstituri sunt in foedere Germanico - id enim nomen usurpari placuit, quanquam revera omnis haec militia regis Galliae6 sit

    339

    futura - quique se in posterum ei foederi sunt adjuncturi, nulla sine rege inituros pacta. Ipsum instrumentum, quod pollicitus fuerat, mihi non ostendit Ponica; credo, quod in eo sit conventum, ut Maguntiacum et, ubi victus defecerit, castellum adsitum in Gallorum perveniant manus. Rogatus enim a me saepe, nullane esset ratio inducendi eo commeatus, negavit. Credo ducem et Ponicam pretium percepturos traditae rei alienae.

    Castilionaeus7 jam in hac aula est testis, quam tenues in Picardia fuerint copiae.

    Soluto Valentiae obsidio miles Gallicus sociorum agros hostiliter vexat. Rhaetica legatio Aenipontem jam profecta est. Anselmus Felsius8, legatus Caesaris9 in Helvetiorum conventu, gratias iis egit, quod Vallis Telinae negotium ad quietem traducere cuperent; addidit e re fore, ut eductis Gallis Helvetii romanenses ea loca romanensemque ibi religionem servanda suscipiant, donec propius aliquid convenerit. Haec eo directa sunt, ut Galli, qui Rhaetis ex promisso reddere Vallem Telinam cunctantur, odiis illorum populorum objectentur.

    Turmae equitum aliquot e Bohemia in Tirolim advenere. Et hi et quod ibi hactenus fuit militum ad tutandum agrum Mediolanensem ire creditur. Metuere enim videntur Hispani, ne, ubi Vallem Telinam obsepserint Alpinae nives, Rohanii10 copiae et ipsae in Italiam transeant. Rhaetica haec a D. Sprechero11 habeo, qui se studiose, ut solet, Sublimitati Tuae commendat.

    Burgundiam Gallicam aliquanto jam interius vastant Galassii12 excursores.

    Praeter mala alia metus ab indutiis Batavis aulam hanc sollicitam habent; quae Graccho13 fidit, quantum Sabaudo14.

    Arnaldus15 Ruellae his diebus visus est, quem vulgus Philipsburgicum vocat.

    Mitto quae heic lactandae plebi sparguntur de mille ducentis hostibus a duce Bernhardo caesis vix cuiquam sano, ne ipso quidem Ponicae credita.

    Indutiarum Suedopolonicarum16 exemplum17 ad me per Polonos pervenit; quo ea res abitura sit, avide exspectant omnes.

    Existimavi in omnia ea, quae evenire possunt, non abs re fore edoceri a me legatos Anglum18 et Venetum19, tum de Tuae Sublimitatis continuis laboribus ad retinendos in societate Germanos principes ac civitates, tum de pecunia ac legatione, quae heic promissa nobis fuerant tractis tam diu, donec utendae pecuniae tempora maxime necessaria effluxissent, corpus autem Germanici foederis diffutum

    340

    esset. Haec postquam scripseram, intelligo, heri huc venisse cursorem e Rhaetia ad regem, qui dicat hostium, qui in Tiroli erant, plus quam duo millia a duce Rohanio caesa.

    Ponica digressus hodie obvium sibi quendam nactus a duce Bernhardo missum rediit in viam. Non it cum eo Jacobus, Hanoviae comes20, qui hoc ipso tempore venit valedictum iter suscipiens ad landgravium21, quem nunc ajunt, contra quam dictum antehac fuerat, perstare in partibus adferens ad eum chirographa fidem factura pecuniae in usum militis. Sperat ab eo aliquid se pro Hanovia obtenturum civitate bene merente ipse de partibus optime meritus.

    Deus omnia in bonum commune dirigat Tuamque, Excellentissime Domine, Sublimitatem tueatur.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6/16 Novembris 1635.

     

    Ponica, ut huc redierat, nihil moratus statim abiit iterum. Venit huc Sadlerus22; sed eum videre nondum licuit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 195; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 117.
    2 - Wellicht no. 2343.
    3 - Grotius' oudste zoon Cornelis.
    4 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    8 - Anselm, graaf Fels von Colonna, heer van Linzingen, Puschenhaim en Pfaffenhofen.
    9 - Ferdinand II.
    10 - Henri, hertog van Rohan.
    11 - Fortunatus Sprecher; zie over hem IV, p. 138 n. 9.
    12 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    13 - Schuilnaam voor Frederik Hendrik.
    14 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye; het woord staat in de tekst in code: 32.49.50.102.53.113.91.
    15 - Isaac Arnauld; zie over hem V, p. 322 n. 1.
    16 - Op 12 september 1635 was tussen Zweden en Polen te Stuhmsdorf een bestand voor 26 jaar gesloten.
    17 - Zie voor de tekst Knuttel, Pamfl. no. 4374 en no. 4375 (Nederlandse vertaling) alsook Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 260 vv.
    18 - John Scudamore.
    19 - Alvise Contarini di Nicolo.
    20 - Jacob Johann van Hanau-Münzenberg; zie over hem V, p. 301 n. 1.
    21 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    22 - Philip Sadler, officier in Zweedse dienst.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]