eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2376. 1635 december 4. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Quod de Sicilia dicit Cicero nunquam inde malum nuntium venisse Romanis2, id ab eo certe tempore, ex quo armis dux Rohanius3 praefuit, dicere mihi Gallia videtur posse de Valle Telina; ita omnes inde literae sunt, ut Romanum in morem, laureatae. Sicut autem multum adeo strenuo duci regnum hoc debet, ita tibi ego, qui me non pateris, ut fieri hic solet, fabulosis rumoribus pasci. Spero eam rationem fortissimorum sociorum apud regem4 fore, ut non sua tantum servent, sed maioribus indies beneficiis cumulentur.

    In aliis partibus torpetur frigore. Manent inter se adversi exercitus Gallicus et Gallassianus5, nisi quod huius pars aliqua e castris ad Maseriam facto excursu Tabernas Elsaticas cepit nuper vicinisque imminet locis.

    Apud Batavos parantur quae ad recuperandum vere primo Scenquianum castellum6 sunt necessaria. Susurratur et de induciis, sed quas nisi Galliae rege volente pangi fides prohibet. Rex brevi in parlamentum venturus creditur: ut super iam repertas aliae quaerantur pecuniae regno sociisque tutandis. Interim magnus cancellarius7 a sociis desertus omnibus magnum constantiae praebet exemplum totis regni Suedici viribus utens non ad defensandam modo Pomeraniam, sed et ad remittendum bellum in possessa hostibus. Quo minus certi aliquid

    372

    inde haberemus, obstitit hactenus ventorum vis; mari enim literae veniendum habent, ex quo bellum Gallicum terras praeclusit.

    Ubi propius aliquid intellexero non omittam indicando vicem diligentiae tuae reddere. In meis ad magnum cancellarium literis non fui tui immemor. Utinam plus praestare possem ita credens nihil esse tam magnum, quod non summis virtutibus tuis debeatur.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IV Dec. novi cal. anni MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 102. Gedrukt Epist., p. 198. Over Fortunatus Sprecher zie IV, p. 138 n. 9.
    2 - Ik heb een uitlating als deze bij Cicero niet gevonden. Het is blijkbaar een toespeling op de typisch Sicilische humor, waarvan Cicero (Verr. IV, 43, 95) getuigt in de bekende uitspraak: Nunquam tam male est Siculis, quin aliquid facete et commode dicant.
    3 - Henri, hertog van Rohan; hij opereerde met veel succes in de Veltlin.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van keizer Ferdinand II.
    6 - Betreffende Schenkenschans zie no. 2241, p. 175 n. 1.
    7 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]