eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2404. 1635 december 20. Aan J.A. Salvius1.

    Illustris Domine,

    Lubens laetusque ex. D. Grubbii2 cognovi literis non ingratum fuisse Illustrissimae Dominationi Tuae primum quod eius, ut pro meritis debeo, meminerim semper, deinde quod et meminisse me epistoliis aliquot missis ostenderim. Rogo credas, inter ea, quae aetatis meae cum gaudio recordor, esse horas illas, quas de summis tuis negotiis humanitate eximia deductas mihi in magno otio Hamburgi agenti concedere solebas et curarum feces literatissima elegantia diluere.

    Ego Suedicae gentis benignitate plurima, quae optari solent, consecutus hoc quoque consequi ad implendam felicitatem optem, saepe frui sermonibus tam limati iudicii hominum.

    Quanquam autem nos patria tuae egens opis munusque hic mihi impositum dividunt intervallis satis magnis, animus tamen exspatians, ut solet, saepe ad te recurrit, saepe te audit videtque.

    Constantiae tuae erit, quem nullis meritis provocatus amare tuaeque curae ducere coepisti, ei porro te praebere fautorem, atque ita credere, si quid sit, in quo gratum tibi facere quippiam possim, in eo me non gavisurum tantum, sed et triumphaturum.

    Det Deus, Illustris Domine, tibi tuisque res et prosperas et diuturnas.

    Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 110. Beantw. dd. 8/18 maart 1636 (dl. VII). Gedrukt Epist., p. 202. Geadresseerde, Johan Adler Salvius, was hofkanselier en gezant van Zweden residerende te Hamburg en Osnabrück.
    2 - Over Lars Grubbe zie V no. 2064, p. 432 n. 12.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]