eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2419. 1636? [?]. Van [J.] H[eufft]?1.

    Excellentissime Domine Legate,

    Propter vehementem, quo quatriduum iam laboro, catharrum domi me continere cogor. Itaque per literas haec significare Excellentiae tuae volui.

    Renaudotum2 ante triduum scripto monui denuo, ut postulationi Excellentiae tuae satisfaceret, cuius quidem rei ille spem fecit, sed eum promissa fefellisse ex hesternis relationibus cognovi, quod quidem non minus me quam Excellentiam tuam offendit. Excusat ille se, quod ius coronae Suedicae sine praeiudicio Galliae vindicare nequeat. Nam cum Britannia Galliae de praecedentia litem faciat, se eam Suediae tribuendo Galliae ipsi iniuriam facturum et superiorum vindictam incursurum. Responsum ei nequaquam licuisse, ut sese materiae huic inmisceat.

    Itaque ut audaciam hominis ulciscamur, consulturum videtur, ut ad supremam curiam res deferatur. Hanc enim tanquam pestem metuit eademque ipsi male vult. Accusandus, quod iniuriam coronae Suedicae fecerit seque temere rebus eius captum excedentibus miscuerit, cum eius officium sit historica saltem tractare petendumque, ut mediante iuramento coram commissariis deponat, cuius instinctu, quo consilio et praemio id fecerit, interimque ipsi publicatione Gazetarum3 interdicatur, donec coronae Suedicae et justitiae satisfecerit.

    Si Excellentia tua hac via aggrediatur, brevi hominem ad summas redactum angustias videbit et ante fores suas supplicantem conspiciet nec non autorem huius consilii pudore suffusum reddet.

    443

    Domini autem cancellarii4 et regii consilii cum patronos utrobique habeat, iuris dictionem minus formidat. Neque etiam, si operam ego ipsi meam subtraham, ea re movebitur quod alias tentatum fuit, cum aliis subsidiis nitatur.

    Excellentia tua consilium meum in bonam partem accipiat, suo utatur et me innocentem aliena culpa praegravare religioni ducat.

    Valeat Excellentia tua.

    H.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica. Handlingar tillhörande Hugo Grotii beskickning 1636-1638. Eigenh. oorspr. De brief bevindt zich in de genoemde bundel aan het begin van de stukken uit het jaar 1636. Johan H(o)eufft was bankier te Parijs en zaakgelastigde zowel van Frankrijk als van Zweden.
    2 - Théophraste Renaudot (1584-1653), Frans medicus en journalist.
    3 - Renaudot was in 1631 begonnen met de uitgave van de eerste Franse krant: La Gazette de France.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]