eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2442. 1636 januari 17. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    In magna rerum Germanicarum ignorantia vivimus, non modo per hostium excursus, verum et quia Galli literas huc venire non sinunt. Ita fit, ut diu delusi falsis sero accipiamus vetera ac plerumque tristia.

    Rex2 nihil motus parlamenti questibus, etiam per literas classes eorum, quas

    478

    cameras vocant, coire vetuit. Illi, quod solum possunt, iustitio se ulciscuntur, quod ipsum diuturnum esse non potest.

    Feuquerius3 hic in morbum recidit. Ajunt aulici Rohanium4 a rege in Germaniam acciri ad curam Vallis Telinae successuro ipsi Thoirasio5, qui tantis rebus in Rheda insula et apud Casale gestis per Italiam hactenus paulo minus quam exsulat. Paratus is esse dicitur acceptando oneri, et quidem quarto minore pecunia quam Rohanio soluta est, dum certus sit de solutione suis diebus, qua in re mirum quanto regis malo peccari soleat.

    In Italia nihil nunc sit aliud, nisi quod Galli Lomelinum agrum incursant. Bremam Sesiae Padoque amnibus adsitum munit Sabaudus6. Parmensis7 acceptis aliquot auxiliariis copiis Laudensium fines populatur, ne propiora Mediolano penetrentur Viglianum turribus lunatisque operibus firmante marchione Costada8. Videbimus, quid allaturae sint novi, quae trans Alpes complanatis munitorum opera nivibus transeunt e Germania ad res Hispanas tutandas copiae.

    Interim Masarinum9, quod in Gallorum res pronior credatur, revocat timidus pontifex10, et ad Avenionensem transfert praefecturam.

    Londini jam pro sacello templum habet regina11, in quo publice missa sit et Gallico sermone homiliae, per Elisabethae12 Iacobique13 tempora nec visum unquam nec speratum. Sed haec forte levia: illud momenti majoris, quod a rerum peritis intelligo Gallos in eo esse, ut cum duce Carolo14 seorsim rem componant; quod si fecerint dissoluto Germaniae corpore, cum quo foedus Germanicae libertatis, ut dicitur, causa factum erat, non video, quid Gallis mansurum cum Caesare15 controversi, praesertim si et landgravius16 se bello subducit et per particulas amittatur Alsatia.

    Haec postquam scripseram ex legato Anglicano17 cognosco, nihil hic promotum in Palatinae Domus negotio ob illam de electoratu offensam; jussum Pavonem18 nomine procerum suorum heic conqueri, quod legati ad pacem jam nominati essent se non praemonitis; Romae velle pontificem vedere, quid decreturus sit Poloniae conventus, antequam contrahendi matrimonii19 jus indulgeat. Si non fallunt me Pebliczii20 literae 23 Decembris novi calendarii, Caesaris, sive Hispani21

    479

    sunt, copiae nondum transierant Alpes, quod ad promissam pecuniam abesset aliquantillum; Helvetii autem Hispano tantundem habeant fidei, quantum vident tanguntque.

    Brevitatem epistolae rogo boni consulat Tua Sublimitas: malim pauca scribere quam falsa, nolim et incerta; sed id in tanta rerum caligine vitare saepe nequeo.

    Prospera omnia, Excellentissimi Domine, Tuae Sublimitati ac per eam Suedicis rebus det Deus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    7/17 Ianuarii 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 209; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 142.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    4 - Henri, hertog van Rohan.
    5 - Jean de Saint-Bonnet, sieur de Toiras; zie no. 2441, p. 476 n. 20.
    6 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    7 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    8 - Deze markies van Costada, gouverneur van Vigevano, is mij niet nader bekend.
    9 - Giulio Mazzarini -Jules Mazarin-, extra-ordinarius nuntius in Parijs.
    10 - Urbanus VIII.
    11 - Henriette Marie, dochter van Hendrik IV van Frankrijk.
    12 - Elisabeth Tudor, koningin van Engeland (1558-1603; geb. 1533).
    13 - Jacobus I van Engeland (1603-1625; geb. 1566).
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Ferdinand II.
    16 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    17 - John Scudamore.
    18 - Adriaen Reyniersz. Pauw; hij was met Johan de Knuyt als extra-ordinarius gezant naar Parijs gekomen en wachtte nog steeds tevergeefs op zijn terugroeping.
    19 - Zie betreffende dit huwelijk no. 2441, p. 476 n. 14.
    20 - Hans Georg Peblicz; zie p. 298 n. 3. De brief ontbreekt.
    21 - Philips IV.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]