Nobilissime Domine,
Quo plura majoraque complectuntur tuae 20/30 Novembris datae literae, eo me tibi obligatiorem et agnosco et profiteor. Erunt eae mihi pro norma, ad quam sermones meos dirigam, praecipue semper sollicitus in tuenda dignitate atque existimatione regni Suedici et actionum, quas gerit Excellentissimus D. cancellarius2.
Ego Mimnernum3 amo. Nec ignoro bonum omne quo communius est, eo esse melius. Sed utrum lactucae4 hoc tempore satis salubres sint et vegetae contra Simonideam5 tabem, id qui ibi sunt medici, rectius viderint: unde illi rectius6 quam nos7 dijudicabunt, quantum fidei Vindici8 tribuendum sit.
Cimon9 et Gracchus10 vehementer catulliunt11. Claudianae12 hoc tempore consultationes quo casurae sint, magnum mihi videtur habere ad multa momentum. Itaque siquid didiceris, rogo, ne me patiaris ignarum. Quae ego nunc cognoscere potui in literis sunt ad maximum cancellarium.
Nostri omnes belle valent et te salutant.
Tuae Nobilitati toto animo addictus
H. Grotius.
7/17 Ianuarii, 1636.
480
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de monseigneur le Grand-Chancellier de Suède.