eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2448. 1636 januari 24. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Postremis, quas abs te accepi - eae datae erant 4/14 Xbris - respondi ante hos 8 dies2 scripsique ea, quae tunc intelligebantur. Ex eo nulla ferme suborta est nova ad scribendum materia, nisi quod memoriam mei apud te renovare, satis justa mihi materia est.

    Fervent hic omnia choreis et comoediis. Rex3 ad parlamenti preces de edictis nuper factis partem aliquam videtur remissurus. Cardinalis4 partim Rupellae, partim ad S. Maloum classem navigando Oceano parat, centum, ut fertur, navium, quibus si Batavicae accedant et utrisque Anglicae, non difficile sit in Hispania invenire quod pro pignore teneatur restituendi Palatinatus. Videturque ea via futura expeditior quam per legationum inania, quae toties frustra experta tamen repetuntur. Ea commercia metuens rex Gallie de titulo electorali etiamnunc difficilem se praebet testatus interim ad reddendas illustrissimae Domus terras avitas paratum se opem ferre, dum rex Britanniae5 affinitate et religione conjunctior in partem veniat laboris.

    Quis futurus sit successus expeditionis ejus, quae ad liberandam Colmariam suscipitur, suspensi exspectamus. Non sunt spernendae hostium in illis partibus copiae, non jam illas Galassii6 dico, sed episcopi Viridunensis7, Piccolominiacarum8 pars accedente novo e Polonia milite, quae ducem Bernhardum9 cis

    487

    Mosellam celeriter se recipere coëgerunt, pars et in Campaniam procurrunt. Sed his malis non segniter parantur remedia a comite Suessionensi10 ac Valetta11.

    Lafortius12 hic est, meritis et senectute spectabilis, consiliis posthac quam manu profuturus. Honorum complementum rumoribus aulae ei destinatur ducis parisque nomen.

    De pecunia, quae regi Hispaniae13 venerit ab America, quae per Campaniam Siciliamque cogatur, quae Genuensium expediatur fide, jactantur hic multa, sed quae affirmare non audeam gnarus aucupandae famae spargi et in majus attolli talia, praesertim cum Hispanus his quoque in locis multos obtentu pietatis sibi faventes habeat et hoc magis, quod durior indies in Gallos pontifex14 arma eorum apertius improbare incipit.

    Haec scribenti mihi redditae sunt tuae 6 Ianuarii datae, gratae ut omnes tuae, hoc magis, quod victoriam sane nobilem nuntiant. Miror Batavos nostros non videre, quantum accessurum sit hostium viribus, si bello Suedico semet explicent. Hic quoque lactamur magis spe, quam veram opem sentimus.

    Gaudeo literis a Stralsundia edoceri rectores Suediae15 jam prospexisse magno cancellario16 de belli impendiis in biennium. Id in utramque partem multum valebit, sive bellum opus erit gerere, sive pax honesta - atque utinam - se offeret.

    In Italia frigent arma, non optima Crequiaci17 fama. Non desinunt Rhaeti annitentibus Helvetiis Gallos interpellare, ut sibi Vallis Telina reddatur, nec tamen hactenus multum promovent.

    Colmariam liberare volentibus rem non successisse hostium oppositu jam audio. Scire cupiam, numquis sit Amstelodami, qui nunc negotia curet Suedica, ut ei injungam laborem literas curandi, tibique hoc minus molestus sim.

    Tibi tuisque omnibus omnia felicissima opto.

    Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIV Ianuarii n.c. anni MDCXXXVI.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae 6/16 Febr.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, Ep. 32. Gedrukt Epist., p. 211. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - No. 2441, p. 475.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - De Richelieu.
    5 - Karel I.
    6 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II.
    7 - François van Lotharingen.
    8 - Van Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    11 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    12 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    13 - Philips IV.
    14 - Urbanus VIII.
    15 - Gabriel Gustafsson Oxenstierna, Jacob de la Gardie, Karl Karlsson Gyllenhielm, Gabriel Bengtsson Oxenstierna en - als plaatsvervanger van de rijkskanselier - Axel Banér.
    16 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    17 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]