eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2457. 1636 januari 31. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Magis ne morem meum interrumpam quam quod digna materia inciderit, nunc scribo. Nam in Italia nihil agitur, nisi quod major quam antehac speratur Sabaudi2 cum Crequiaco3 concordia. Ad Rhenum et Mosellam quae aguntur, quamdiu fieri potest, celamur. Dediti tamen Maguntiaci conditiones hic vidimus. Ad Picardiae finem quiescunt arma praeter Croatorum incursus.

    At Angliae legatus4 ante hos dies quatuor cum bono nuntio natae regi suo5 filiae6 attulit postulatum, ut principi Palatino7 daretur a Gallis nomen electoris; qua de re cum Butillerio minore8, quem nunc Chavignium vocant, jussus agere. De foedere super ea re inter Galliam Britanniamque pangendo tecte satis lenteque movetur negotium exitu adhuc incerto.

    Landgravii9 pax credi incipit, induciae Batavorum timeri, qui se posthac belli oneribus impares ne longam quidem pacificationis moram pati ajunt posse: neque vero quod rebus suis conducat exspectare se pacis ineundae consilia moderante pontifice10. Ne tamen regis11 benefacta ingrate aestimare videantur, duas conditiones ferunt: aut ut jam nunc rex quoque se bello in Hispanum suscepto explicet sine damno, id est receptis duabus maris Ligustici insulis12, aut ut ipsi quidem suas res longi temporis pactione servent, simul autem in annum constituatur inter Gallum Hispanumque13 ab armis quies tempus datura ea, quae controversa sunt, ex usu regis utriusque componendi. In hac consultatione nunc versatur haec aula, principibus omnibus, nobilitate, plebe mirum quantum pacis avida. Celebratur principis Condaei14 dictum, qui inspectis Lotharingiae rebus dixerit sibi Galliae corpus videri simile aegroto, qui clysterem sumserit ita vehementem, ut non modo captum cogat reddere, sed quicquid in visceribus est commoveat. Nobilitas quidvis pati decrevit, quam ex edicto, ut nuper, militare. Parlamentorum, plebis urbanae rusticaeque questus nihil opus referri. Famam tamen spargunt magnorum moliminum.

    Classis, quae in Santonico et Britannico paratur littore inde ducenda dicitur ad recuperandas, quas modo dixi, insulas. In illam quoque classem divisum im-

    500

    perium est inter ecclesiasticum unum, Burdegalensem episcopum15, et alterum non minus maris inexpertum ducem Longavillanum16. Nec ab Hispanica parte cessatur. Nam Cameraci audimus machinarum rerumque aliarum magnum esse paratum, ut cum vere aliquid coeptetur, nisi pactio aliqua conatus intercipit.

    Brezaei17 milites partim dilabi partim mendicare audio. Masarinus18 jam abiit. Bruxellis cum cardinali Hispano19 consilia confert Gallasius20.

    Liber hic prodiit, qui Gallice inscribitur: Veritates Gallicae oppositae Hispanicis calumniis21 patre Iosepho22 aliisque consciis editus. In eo Imperatori23 exprobratur, quod ecclesiae bona protestantibus largiendo foedam pacem redemerit. Non desinunt hi cum Bavaro24 amicitiam clam colere inani, ni fallor spe, si Austriacae Domui erepturos se in posterum putant ad imperium suffragia pridem arcanis conventionibus mancipata.

    Recalescit rumor, de duobus electoribus ad eos, qui nunc sunt adjungendis, Herbipolitano et Palatino, nec videtur aulae romanae id displicere, in quo et ecclesiasticae potestati nihil decedit et via est ad scindendos protestantes simulque Angliae mos geritur.

    Caesariani25 novi milites, qui nunc Alpes transierunt, quid facturi sint, exspectabimus. Manet adhuc apud Vallem Telinam Rohanius26.

    Rerum hoc tempore sterilitas facit, hic ut desinam resque Tuae Sublimitatis, Excellentissime Domine, Deo commendem.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 21/31 Ianuarii 1636.

     

    De pecunia nihil promotum. De Colmaria et Hagenovia obsidio exemptis dicuntur advenisse nuntii. Certiora dies docebit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 212; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 145.
    2 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    3 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    4 - John Scudamore.
    5 - Karel I.
    6 - Elisabeth, die op 28 januari was geboren.
    7 - Karl Ludwig, oudste zoon van de in 1632 overleden Winterkoning, Frederik V van de Palts.
    8 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    9 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel
    10 - Urbanus VIII
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - St. Honorat en St.e Marguerite.
    13 - Philips IV.
    14 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    15 - Henri d'Escoubleau de Sourdis (1593-1645), aartsbisschop van Bordeaux.
    16 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville (1595-1663), gouverneur van Normandië.
    17 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    18 - Giulio Mazzarini -Jules Mazarin-, vice-legaat te Avignon en sedert 1634 extraordinarius nuntius van Urbanus VIII te Parijs.
    19 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    20 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    21 - Charles Barthélemy de Binville: Les Veritez françoises opposées aux calomnies espagnolles, ou Réfutation des impostures contenuës en la déclaration imprimée à Bruxelles sous le nom du cardinal-infant, par un gentilhomme de Picardie. Beauvais, 1635-1639. trois parties en 3 vol.
    22 - Over père Joseph zie V, p. 309 n. 12.
    23 - Ferdinand II.
    24 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    25 - De troepen van Ferdinand II.
    26 - Henri, hertog van Rohan.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]