Nobilissime Domine,
Acta Suedici conventus ad me non missa ostendit mihi Hebsteinius2, ex quibus gaudeo cognoscere paci aequae non minus quam forti bello parata corda.
De landgravii3 pace video nihil ultra dubitari. Cniphusii4 quod jam sit imperium, qui successus, rogo te scire ut liceat.
De pecunia trahimur ut antehac, nisi quod, ex quo ibi est Sanctichaumontius5, spes paulo major ostentatur, sed fluxa admodum, et semper prout tempora ferent, mutabilis. Lactucarii6 Sophin7 existimant8 a viris9 et Simonide10 exhaustam11. Itaque magis respicere videntur Claudium12 et Sultanum13; an et liliorum14 placeat odor, cum illis miscendus, nondum dixerim. Agit adhuc Vindex15 cum Tullo16, nec sine spe17. His conjecturis contentus esse debes, donec certius quid appareat.
Filium meum18 amicum ut habeas, et rogavi et rogo.
Vale, vir nobilissime.
Tuus Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
21/31 Ianuarii 1636.
Acta illa conventus Suedici jam Gallice edita sunt. Ex aliorum literis cognosco a S. Chaumontio prorogata rei Suedicae XV19 millia imperialium. Ab aliis Jacobum Hanoviae comitem20 accepisse ejus quadruplum.
503
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de monseigneur le grand Chancellier de Suède.