eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2494. 1636 februari 28. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Ex tuis 8/18 Ianuarii datis cognovi2 libenter et3 res Suedicas bene procedere et te ob negotia te digna in patriam mitti. Deum precor, ut et patriae et tibi cuncta eveniant prosperrime. Et si aut ad hoc aut ad illud mea opera aliquid adferre auxilii possit, tum demum vero solidoque fruar gaudio.

    Ita ut jusserat magnus D. cancellarius4, ex quo hac legatione ornatus sum, scripsi non quidem minima, sed summam5 rerum literis ad reginam6, nemo est, qui mihi unquam e Suedia responderit. Scio D. cancellarium satis idoneum esse auctorem tuendo muneri, quod in me contulit, sed adversus casus mortalitatis,

    554

    adversus controversias, quas hic interdum de potestate magni cancellarii moveri audio, tum vero, ut constantius animosiusque tueri possim commendatam mihi regni dignitatem, non abs re sit palam fieri, in Suedia probari, quo optime id fieri potest modo, quod de me constituit magnus cancellarius. Ego si illi7 ingratus non sum, me, meos, meaque omnia honori atque utilitatibus Suediae dedicare constitui. Utinam tam bono8 ipsorum fructu quam ego id optima fide cupio9. Filio10 etiam ad notos mihi D. comitem Brahe11, D. Skytte12, D. Salvium13, si forte in Suediam iret, literas dederam. Nunc quando is, quod gaudeo, apud magnum cancellarium manet, tu mihi ut fidus amicus pro omnibus literis eris. Postquam in propinquis Suediae partibus est D. cancellarius, desii in Suediam scribere, quod ea, quae undique nuntiantur collecta ipsiusque acerrimo digesta judicio mallem illuc perferri.

    Plane probo generosum M. cancellarii consilium de pecunia quanquam debita non submisse oranda. Certus sum nec teruncium14 daturos, nisi nos novis pactionibus suam accessionem15 faciant, id vero, si quid recte judico, tanti non est. Stulti sunt, nisi intelligant Lefleriana16 conventa ne nominari quidem posse, nisi cum contemptu Suedici nominis. Ex compendiariis, si prudens adsit interpres, nihil est ipsis compendii.

    Dani nothus17 hic sine responso detinetur. Magnificum his videtur multos habere ambitores, et jam in ducis Parmensis18 gratiam choreae19 ubique et20 comoediae21, quanquam intra quadragesimam. Rumor est et22 ducem Bernhardum23 huc venturum, quem vis hostium credita major in Campaniam non fugere - id enim dicere nefas - sed retrocedere coëgit. Erit, cum poeniteat Gallos sprevisse Suedorum fortem amicitiam.

    In Italica24 Valle Telina res frigent magnis et ibi hostium copiis. Mirum est Gallos sponte sua festinabundos nunc optimas occasiones prolatando perdere. Meminimus cum Rhaetia cum Insubria ita exiguas habuere25 Hispani26 et Caesaris27 vires a milite, a belli paratu, a commeatu, ut occupare volenti paterent.

    555

    Nunc omnia illic28 abunde sunt et crescunt quotidie ex Hispania, Genua, Etruria. Pontifex29, qui Gallis in spem crescentis ipsorum etiam per Italiam potentiae faverat, rebus contra cedentibus subtrahit se et, ut mores30 illius aulae, ad validiorem se applicat. Magnae in regno Neapolitano, magnae per Hispaniam indictiones in sacri profanique ordinis homines fiunt.

    In Gallia praeter novas dignitatum nundinas nihil est quod reperiatur. His quoque parlamenta intercedunt, aperte, quo31 longius absunt, Lutetianum timidius et eo acriore32 indignatione, quod vi premitur. Nobilitas postrema expeditione partim intermortua, partim33 exhausta opibus, ea mala sensit34, ut nullorum graviorum metu35 cogi possit ad obsequium. Credo et hostibus sua exercitia, sua incommoda; neque eo hoc36, dico, quod de salute regni tam potentis desperem, sed quod eorum probem consilia, qui ita se bello parant, ut pacem interim aequam et honestam non repudient37.

    Rogo me notis ignotisque commendes et rogo, si quid est, in quo utilis esse possim, utantur imperio.

    Vale, vir nobilissime.

    Tuus animo non fucato
    H. Grotius.

    18/28 Februarii 1636.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de monseigneur le grand chancelier de Suède.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 219; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 572. Peter Abel Schmalz (Smalze) was secretaris van de Zweedse kanselier.
    2 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    3 - De tekst der Epist. heeft hier: intellexi.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - De tekst der Epist. heeft: summa.
    6 - Christina van Zweden.
    7 - De tekst der Epist. heeft: illis.
    8 - De tekst der Epist. heeft: bene.
    9 - De tekst der Epist. heeft: censeo.
    10 - Cornelis, Grotius' oudste zoon, was door zijn vader naar Duitsland gezonden.
    11 - Per Brahe, graaf van Wisingsborg, senator.
    12 - Johan Skytte, senator; zie over hem V, p. 242 n. 2.
    13 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende in Hamburg.
    14 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    15 - De tekst der Epist. heeft: acceptionem.
    16 - Jacob Löffler, Würtembergse hofraad en kanselier van de Heilbronner confederatie.
    17 - Volckmar -Valdemar Christian-, zoon van Christiaan IV van Denemarken en Christina Munk.
    18 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    19 - In de tekst der Epist. staat: chorearum.
    20 - In de tekst der Epist. staat: est.
    21 - In de tekst der Epist. staat: comoedia.
    22 - Dit woord ontbreekt in de tekst der Epist.
    23 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    24 - In de tekst der Epist. staat: Italia et.
    25 - In de tekst der Epist. staat: haberet.
    26 - Van Philips IV.
    27 - Van Ferdinand II.
    28 - De tekst der Epist. heeft: illis.
    29 - Urbanus VIII.
    30 - De tekst der Epist. heeft: mos est.
    31 - In de tekst der Epist. staat: quae.
    32 - In de tekst der Epist. staat: certiore.
    33 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    34 - De tekst der Epist. heeft: eo incalescunt.
    35 - De tekst der Epist. heeft: natu.
    36 - In de tekst der Epist. staat: haec.
    37 - In de tekst der Epist. staat: rejicerent.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]