eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2517. 1636 maart 20. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Quod literis tuis XXI Feb. ad me datis reponam, nihil magnopere per gratias habeo; nam post ea, quae scripsi ante hos octo dies2, nihil habemus dignum nuntiatu, nisi quod dux Bernhardus3 gratus regi4 proceribusque legatos resalutans fidem suam in bonum publicum et res maxime Suedicas quantis potuit maximis indiciis testatus est. Cum eo nunc rex et proceres ad Sancti Germani fanum consilia ineunt, quibus bellum procul Gallico sine in hostium inferatur; intenta maxime in Italiam cura, ubi nuper Pralinus5 Gallico more, pericula audentius quam prudentius ingerens a Leganesio6 multo validiore circumventus inclususque clade affectus; ac quo minus ipse cum militibus, quos habebat octingentos, interiret, Crequiaci7 adventantis fama supra verum copias ejus attollente servatus fuit novo super tot vetera documento temperandos consiliis fortes animos.

    Campaniam adhuc bene tuetur comes Suessionensis8; ad Picardiae finem mittitur Castilionaeus9.

    Legatum Britannicum10 affirmare possum tui esse amantissimum tuumque de se tam benignum judicium - nam partem illam literarum ei ostendi - quanti debet aestimare. De cetero is est, qui, si quid fieri possit e bono publico domusque Palatinae, nihil in se passurus sit desiderari. Tamen quod hic urget, negotium non quantum vellet procedit, sive Bavari11 respectus obstat, sive privatae de captis aut mersis navibus controversiae moram injiciunt majoribus.

    Turcam12 multa bassis largiendo averti posse sperat, quantum ex literis discimus aulae Viennensis.

    39

    Daniae nothus13 hic nihil efficit. Molitiones Bavari ad firmandam sibi in perpetuum Palatinatus poss(ession)em etiam hic nos intelleximus neque latet ea res illustrissimi regis Britanniae14 legat(um). Utinam tam diu cunctantes vel hoc nuntio ad vera consilia impellantur.

    Rebus Bannerii15 tam prosperis in spem erigimur posse recuperari ea, quae Suedis sua virtu(s) pepererat et quae sociorum fuerant. Sed, ut dicis, aequum est opem conferan(t), quorum id per se vel propinquas necessitudines interest.

    Ni fit contentis vocum discriminibus in Galliam Batavosque, irrumpet etiam ex Germania bellum victaeque gentis viribus domus Austriaca conjunget disjecta imperia. Hanoviae timeri video.

    Literis recentioribus laetis educor jam convenisse inter Batavorum proceres de vetere equitis peditisque numero nihil imminuendum. Spero principem Arausionensem16 istis viribus provide, ut solet et, quod Deus addat, feliciter usurum.

    Quo magis procedet annus, uberior, ut puto, subnascetur scribendi materia.

    Tibi, vir illustrissime, tuisque omnibus cuncta, quae optari fas est, eveniant.

    Illustrissimae Tuae Dominationi omni studio addictissimus
    H. Grotius

    Lutetiae, XX Martii nov. cal. 1636.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 3. Gedrukt Epist., p. 222.
    2 - No. 2507.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - César, hertog van Choiseul, graaf Du Plessis-Praslin (1598-1675); hij diende van 1636 tot 1645 in het Piemontese en slaagde erin Vittorio Amedeo van Savoye, Odoardo Farnese van Parma en Carlo Gonzaga van Mantua los te maken van Spanje. In 1645 verwierf hij de maarschalksstaf.
    6 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés, Spaans gouverneur van Milaan.
    7 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    8 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    9 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    10 - Burggraaf John Scudamore.
    11 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren; hij had in 1623 - na de nederlaag van Frederik V van de Palts bij Praag - de keurvorstelijke waardigheid van de Palts gekregen.
    12 - Sultan Murád (Amurath IV).
    13 - Volckmar - Valdemar Christian -, zoon van Christiaan IV en Christina Munk.
    14 - Karel I.
    15 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    16 - Frederik Hendrik.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]