eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2703. 1636 augustus 8. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Non dubito, quin multo cum terrore fama ad vos pertulerit hostis arma Samaram transgressa. Et sane hic quoque vulgi magna fuit trepidatio. Sed regis2 praesentis constantia ac pro republica labor restituit animos spemque facit, ut ex malo non magno - nulla enim post Capellam et Castellum capta sunt oppida - multum boni proveniat. Duo sane videmus, quae antehac sperare non fuisset. Reformatae religionis duces neglecti diu evocantur, Lafortio3 etiam summa tu-

    310

    tandi finis cura creditur; et regimen adductum valde antehac ad libertatem inflectitur, dum civitates rogantur, ut ipsae legant militem, ipsae alant. In hac urbe magnus ad urbanum4 delectum concursus est, quia praesentis pecuniae dantur cuique XX floreni praeter arma et septeno quoque die per civitatis legatos stipendium numerabitur. Mittetur in praesidia hic tyro; vetustiores militiae5 educti praesidiis in hostem ibunt, quem nunc Esia amnis cohibet. E principis Condaei6 adhuc ad Dolam sedentis exercitu duo millia, totidem e Valettae7 abducuntur ad tutandum limitem laborantem. Et dux Longovillanus8 eodem precando pollicitando elicit Normannicam vicinamque nobilitatem. Si periculi sensus remedia afferre peculatui potest, multum actum erit regi.

    Illud nunc omnes optant, ut aliquid se dignum aggrediatur princeps Arausionensis9; deinde ut Angli tandem e veterno excitentur. Hic sane magna sunt hominum studia. Parlamentum Parisiense suo sumtu exhibet regi IIIm; Camera rationum, quae dicitur, MCC; subsidiorum CCCC; regis secretarii, qui multi sunt, CCCC; cancellarius10, praefecti aerarii duo11, et eorum adjutores M equites; domus, quae carucam habet, equitem unaquaeque; civitas et magistratus Pariensis VIm; aliae inter hanc et Blaesam civitates Xm; proximi Parisiis vici IVm; Divionense Parlamentum principi Condaeo submittit suo aere IIm. Oppidani omnes arma habere jubentur; res agitur minime negligenter et rex ipse dicit se in hostem iturum, fratri12 commendata urbis cura. Exercitus ejus nunc apud Compendium est.

    Deus nobis, vobis bonisque omnibus propitius adsit.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, VIII Augusti MDCXXXVI.

     

    Captae ab hoste Corbiae rumor urbem pervagatur, utinam falsus.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 52. Gadrukt Epist., p. 254. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    4 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    5 - De uitgave der Epist. heeft de lezing ‘milites’.
    6 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville; zie over hem no. 2693, p. 293 n. 12.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Pierre Séguier.
    11 - Claude de Bullion en Claude le Bouthillier.
    12 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]