eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    319

    2709. 1636 augustus 14. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Corbia, contra quam rumor fuerat, bene adhuc defenditur paulatimque considet pavor2 ille, qui ex hostium initu in fines Gallicos populum invaserat. Vix credi possit, quanta sint studia civitatum, vicorum, collegiorum in collatione militum aut pecuniae ad hostes avertendos. Etiam monastica sodalitas cartusianorum dat stipendium militibus quadringentis; coelestini totidem et totidem Parisiensis Sorbona cum caetera studiorum universitate.

    Burgundiae comitatum pacare et eo modo finire Dolae obsidium nituntur Helvetii. Classis Gallica ex littore Santonico circumnavigata Hispaniae ora3 jam Massiliam venit ibi se cum longis navibus in mari interno junctura non sine terrore Italiae, ubi terrestri bello per ducum discordias propemodum corrupto incipiet navale.

    Multum hic optatur, aliquid nunc faciant Batavi et, quia quae volumus facile credimus4, jam de Hulsto rumores sunt. Anglici legati5 videntur propensiores esse6 quam antehac fuerunt ad foedus Gallicum et sperare se ajunt illam de mari, sane intempestivam controversiam prudentia D. Ioachimi7 posse componi, quod sane valde velim publici causa. Alioqui metuo, ne si committantur inter se οἱ ϑαλασσοϰϱατοῦντες incalescat certamen.

    Hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae8.

    Schavaskius9 etiamnum heic est parum commoda valetudine. Et videtur mari reditum in patriam meditari. Quid nova Polonica legatio10 in Anglia agat, ibi melius dabitur cognoscere, ubi vos estis.

    Pontifex11 electoribus commendavit negotium regis Hungariae12 de regno Romano: pro quo beneficio gratiae ei liberaliter tum ab ipso rege, tum a patre ejus imperatore sunt actae.

    Exhilaraverat hanc aulam rumor de Hispanicis pecuniis in Anglia retentis, quod id13 pignus futurum speratur14 ad Palatinatus restitutionem. Nunc audimus partem earum15 transiisse in Flandriam et de reliquo idem exspectari. Ejus etiam quid sit, scitis16 vos melius.

    320

    Deus, Illustrissime Domine, te tuamque familiam sospitet.

    Tuae Illustr. Dom. observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIV Augusti novi Calendarii MDCXXXVI.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 54. Gedrukt Epist., p. 256.
    2 - De tekst der Epist. heeft: terror.
    3 - Dit woord is in de Haagse copie uitgevallen.
    4 - Caesar, De bello Civ. II c. 27, 2: quae volumes credimus libenter.
    5 - John Scudamore, ordinarius Engels gezant in Parijs, en Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius.
    6 - Dit woord ontbreekt in de copie te Den Haag.
    7 - De Staatse gezant in Londen Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke.
    8 - Vergilius, Aen. II, 104.
    9 - De Poolse gezant Johan Zawadski.
    10 - De nieuwe Poolse extra-ordinarius gezant Andreas Rey kwam eerst in september 1637 in Engeland aan.
    11 - Urbanus VIII.
    12 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II.
    13 - De copie in Den Haag heeft: ibi.
    14 - De uitgave der Epist. heeft: sperabatur.
    15 - De copie in Den Haag heeft: eius.
    16 - De uitgave der Epist. heeft: scietis.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]