eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2808. 1636 oktober 22. Aan H. Conring1.

    Quantum poëtica facundia valeas, Conringi doctissime, ostendit Lessus2, felix Claudiani3 imitatio; quanta autem sit in te cognitio rerum naturalium ac praecipue excellentissimi inter corpora humani et eorum, quae id perpeti natum est, docent theses medicae4, quas ad me misisti, praeter ea, quae antehac tua videre mihi summa cum voluptate atque utilitate mea mihi contigit.

    457

    Ego vero sicut omnium eruditorum amicitiam feci semper maximi, ita imprimis expetivi illos nosse, illis nosci, quos generosi animi impetus ad scandenda artium culmina, unde vulgus longe despiciatur, impellit.

    Quare dubitare noli, quin tuo merito tuus sim, idque ut videas, ex amicitia hoc mihi juris sumam, ut per te viris egregiis collegis tuis, et supra caeteros D. Calixto5, cujus pietatem eruditionemque juxta suspicio, postulem commendari.

    Vale, vir eruditissime.

    Tuus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XII/XXII Octobris MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 272. Betreffende Hermann Conring zie men V, p. 222 n. 3.
    2 - Conrings Lessus in praematuram obitum serenissimae principis ... Dorotheae ... uxoris serenissimi principis ... Augusti Ducis Brunsvicensis ac Lunaeburgensis, in partu extinctae. Typis Iacobi Lucii: Helmaestadii 1635.
    3 - De latijnse dichter Claudius Claudianus (± 370-404); voor de uitgave van zijn gedichten door Th. Birt zie V, p. 35 n. 4.
    4 - Welk werk het hier betreft heb ik niet kunnen vaststellen,
    5 - Georg Calixtus, theoloog te Helmstedt, waar Conring professor philosophiae naturalis was.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]