468
Facis magis pro ingenii tui bonitate quam pro meo merito, Gronovi doctissime, quod mei benignam memoriam amoremque neque temporum neque locorum intervallis sinis perire. Noli dubitare, quin ego praestem mutuum, tuisque studiis tam feliciter procedentibus - sunt enim locupletes ejus rei testes literae tuae2 - toto animo faveam laudemque propositum Minervam imitandi, quae foliis tantum oculos oblectantibus oleam et jucundam et utilem praetulit.
Tum vero quod a rerum majoribus vacantes horas Statianis3 foliis impendis, valde id me juvat, qui scriptorem illum etiam in illo versuum genere cum mira majestate floridum colui semper.
Quod ut agnoscas, resumpsi in manus editionem Tiliobrogae4, et quae olim, tuae aetatis cum essem, margini illevi tibi dijudicanda trado, quorum non dubito, quin aliqua occupaverit Gevartius5, cujus editio mihi nunc ad manum non est.
P. 3: ‘Martem non amplius armis’6 video defendi posse, sed ‘altius’ malim; et mox ‘nec tardo7 raptus prope flumina cursu’8, ut nova sit pars comparationis. Pro, assertae munere prolis'9 plane scribendum putem ‘ascitae’. Nam adsciscere est adoptare. Octavianum10 apparet intelligi, qui Caesarem dictatorem11 adoptione patrem in deos primus retulit.
Pag. 4: ‘Crinem terit ungula’12 erit rectius. Nam quod sequitur ‘infessa’ pro ‘insessa’13 typothetae culpam puto.
469
P. 4: ‘Ora Taras’14 pro ‘Tonans’ non dubito, quin et alii monuerint. Ejus effigies praeclara Tarenti spectabatur et nunc quoque in nummis Tarentinis.
P. 7: ‘Lumine virga’ pro ‘limina’15, error est iterum librarii.
P. 8: ‘Nunc tibi plectra dedit’16 pro ‘hinc’ ut sit ‘nunc’ pro17 adversativa ‘sed’ potuerat Stella18 epos scribere, sed maluit lyrae se dare in Veneris honorem.
Illud p. 9: ‘Profugus liquisset & Evan’19, quem sensum habeat te non fugiet, quanquam fugit alios. Hoc enim dicit, si Violantilla20 adfuisset Ariadnae21 desertae a Theseo, iam22 Ariadnem non minus Bacchus deseruisset, quam eam deseruerat Theseus.
P: 12. ‘Huic Lycii montes’23 nempe Apollini, ut statim ‘illi’, id est, Baccho.
P: 13. ‘Consurgat ad aethera tellus’24, ut respondeat quod sequitur ‘tumeat’.
P: 14. ‘Firma beatis’25 pro ‘forma’ error typothetae.
Eadem pagina: ‘Dignas digitis contingere gemmas’26. Dicit eas, quae dignae erant, unde annuli fierent.
P: 15. ‘Quonam sub domino’ pro ‘quo non’27, quod sensum non habet; semel enim exciditur arbor.
P. 18: ‘Prima togae virtus: illa quoque clarus’28. Deinde: ‘Laudem & opes, quantas nec qui mandaverat ausus exspectare fuit’29. Quantas Imperator, qui id negotium dederat, sperare non audebat.
P. 19: ‘Benignum virus’30 annotaveram; sed cum Tiliobrogae notata inspicio et hoc et prius posita quaedam reperio.
P. 20: Tuque inimica ferae volucer Tegaee sonorae
Terga premas31.
Quod de Mercurio ejusque reperta testudine intelligendum.
470
Ad p. 21: illud ‘tenuem volvunt hypocausta vaporem’32, vide, si placet, Martialis epigramma de Etrusci Thermulis33.
Quod sequitur: ‘Et tua jam melius discat fortuna renasci’34 ad exilium pertinet irrogatum patri Etrusci35, de quo et vide mox epicedium.
Pag. 22: ‘Plebes altera non minor sedente’36 ad libertos Caesaris pertinet.
P. 23: illud ‘qua-nam’37 cum admiratione pronuntiandum.
P. 25: ‘In amicitiae colore’38 par Horatiano illi: ‘Omnis Aristippum decuit color’39.
P. 29: ‘Porgit’40 non ‘porris’ exigit connexio41.
P. 39: ‘Non soli celebrant sua funera Cycni’42 rectius cohaerebit.
P. 41: ‘Nec pectora novit’43, id est: fortuna animos non respicit; et mox scribe ‘stemmate cuncto’44: dicit enim animi nobilitatem quavis generis nobilitate fuisse majorem.
P. 43: ‘Vita adulta’45 dicitur, quae in legibus plena pubertas.
P. 44: Velim ‘quid terga dolori, Urse damus?’46. Cur dolori cedemus?
P. 45: Errant, qui ‘puppem temerariam Minervae’47 aliter quam de Argo48 exponunt.
P. 50: Lege ‘Instratumque humeris dimitte gerentibus hostem’49. Leonem sectum, id est, leonis exuvias.
P. 59: Notandum non ordine temporum dispositas Silvas. Nam hoc Etrusci patris epicedium scripsit, postquam sui patris scripserat50.
471
Eadem pagina scribas: ‘Hunc & in Arctoas’51; Caligulam52 nempe, de quo proxime sermo. Notae ejus Germanicae expeditiones ex Tacito53 et Suetonio54.
Quod eadem pagina praecesserat ‘geruntur’ pro ‘reguntur’ typothetarum peccatum est55.
P. 60: Pro ‘vigilis te’56 ponam ‘vigil iste’. Est autem locus hic insignis in notandis Romani Imperii reditibus et impendiis. Domitiano jam imperante factum hoc poëma apparet ex eo, quod est p. 61: ‘Progeniem claram &c’57.
P. 62: arbitror legendum ‘Littore quo’58.
P. 63: ‘Poenas’ pro ‘poenis’59 rursus typothetae error est, sed corrigendus tamen.
Eadem pagina ‘exemplo meritus’60 sensum faciet meliorem.
P. 80: Est egregia circumlocutio feriarum aestivarum61.
P. 82: Non placuit Gevartio, quod eum monueram rescribendum: ‘Nec enim retinentum almae pectus amicitiae’62. At ipsius expositio - memini enim - mihi se non probat. Nullus, inquit, in amicitia te constantior, quod deinde duabus comparationibus illustrat.
De Hercule Expiatorio63 confer Martialis epigramma ejusdem argumenti64.
P. 89: ‘Tot dominis clamata domus’65 ex Iure66 Civili, quo etiam vivo patre filii quodammodo rerum paternarum domini censentur67.
Condiendi corporis morem ab Aegypto profectum habes descriptum p. 9968. Confer Herodotum69.
472
P. 100: ‘Nec paupere clavo’70 scribam de praetexta et toga pura locus egregius fine.
P. 104: ‘Optate’ proprium nomen est71.
P. 106: pone: ‘Et lachrymas rari quas nunc habuere parentes’72. Ea erat seculi avaritia, ut pauci liberi parentes mortuos flerent. Ideo et supra in Etrusci epicedio, ut magnum posuit: ‘Pater est, qui fletur’73. Mox ‘ruitura maritum’74 futurum videtur rectius75 quanquam et ‘in’ pro ‘super’ defendi potest.
P. 107: ‘Supremos inclusit gemitus’76.
P. 108: ‘Sed audax Ingenii’77.
P. 109: pro ‘obsitus’ ponendum ‘ibicus’78.
P. 109: ‘Lituo remoque notatus collis’79 est Misenum.
Mox scribe ‘Lanea cur Phrygii est coma flaminis’80, docuisti unde flamini diali mos gerendi apicem.
P. 112: Nescio, an audeam pro ‘Felix’81 scribere ‘si Phryx’, ut simile sit ei quod sequitur ‘si chelyn’82. Mox ‘si Thessalicas Admetus83 in oras secum una retro Phylaccida rettulit umbram’84. Deinde ‘Qua porta malignum cornea vincit ebur’85.
P. 114: ‘Tu me caligine moestum Obruis: ah duro’86. Eheu, inquit, tantum malum perpetior et vivo.
P. 115: ‘Primogenitum qui protinus ortu Implicui, fixique mihi, cui verba sonosque monstravi, (questusne & vulnera caeca resolvam?)’87.
473
Haec sunt, quae a me olim notata reperi, quae qualiacunque sunt - neque enim mihi nunc illa accurate88 expendendi otium est - tui facio arbitrii.
Vale cum amicis omnibus et de publico bene mereri ne desine.
Tuus optima fide
H. Grotius.
Lutetiae, XXVIII Octobris MDCXXXVI.