eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2823. 1636 oktober 30. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Et publico me et privato affecit gaudio Tuae Excellentiae data Hamburgi Michaelis die2 epistola: publico, nuntiata nostrorum illustriore quam a multo tempore ulla contigit victoria3 majores etiam de se successus pollicente; privato, quod eum me video retinere in Excellentiae Tuae amicitia locum, quem mihi pridem nullo meo merito ipsius bonitas concessit.

    Nostra haec prospera fama nihil minuente huc perlata refoverunt animum cardinalis Riceliaci, non parum concussum rebus minus secundis et acri pontificis4 ad pacem molitione. Dici autem non potest, quantum Gallica aula hoc quidem dominatu Romanae sit obnoxia.

    Tum vero in Italia res sociorum afflictae partim Sabaudi5 infida societate partim eorum, qui res Gallicas curant modo negligentia modo insolentia. Cuncta locorum, quae capta erant, amissa, extra Bremum et Villattam; agrorum ubique dominus hostis, ita ut in arce Placentiae ferme captivus teneatur Parmensis6 abducto et amne Pado ab oppido et a duce oppidanorum studiis.

    Quaedam et in Montisferratensi agro hostium facta: nec spes ulla medendi, tam gravi in alias partes incumbente bello. Etiam Rohanii7 in Valle Telina copiae

    484

    inutiles tum ob morbos tum ob annalem prope stipendii inopiam; quae res simulque nimia duritia Gallorum in amovendis in Valle Telina protestantibus, Romae in gratiam, mirum, quam animos Rhaetorum Helvetiorumque alienaverit.

    In mari ingentes sumptus circumducta ab Oceano totam Hispaniam classe, quae, ubi in mare Ligusticum venit, ipso usu ostenditur parum idonea silentibus saepe ventis. Et praeterquam quod nihil effecit - nec mirum cum ei praeessent duo, alter archiepiscopus Burdegalensis8, alter terrestris miles Harcurtius9, maris rerum inexperti ambo -, insuper et Ethruscum10 et Genuam compulit Hispanis se addere ad tuendam Italiae pacem.

    Caeterum aliis in locis non cessatur a Gallis; nam Burgundiam contra Galassii11 quanquam auctas e Silesia Bavariaque copias egregie defensant cardinalis Valetta12 et perpetuus ei comes dux Bernhardus13 ultroque hostem incessunt, ut nuper IX hujus mensis ex novo Calendario irruptis impetu nocturno Isolani14 et postridie Picolominii15 castris non levi horum damno.

    In Picardia multum actum est, quod post capta hosti oppida Capellam, Castelletum, Corbiam, datum Gallis tempus est se recolligendi ferventibus civitatum atque agrestium dilectibus, cum si fiduciam ad pergendum hostis habuisset in prima consternatione et multorum animis praesentia haud multum amantibus, patuisset ingressus in regni viscera et, ut prudentissimi judicant, in ipsam hanc urbem. Nunc auctus undique rex16 missis in hostem fratre17 et Suessionensi comite18 ipse in proximo se tenens bellum ultra Samaram repulit.

    Quo minus Belgarum in fine se infunderent Galli, pestis et alimenti inopia raptis ab hoste frugibus obstiterunt; contigitque Iohanni Waertio19 Degenfeldii20 stationem nocte populari.

    Rex nunc morbida loca fugiens Silvanectum prope est in Chantiliano Mommorantii21 quondam praetorio. Frater regius multa conquerens in secessum suum Blesensem abiit. Manet ad circumducendum Corbiae aggerem militarem Suessionensis comes.

    Principem Arausionensem22 satis cupidum sibi et gloriam parare et regis Galliae gratiam impediunt vicinus Feriae ducis23 exercitus, pestilens autumnus et

    485

    pecuniae res arcta. Successus in propinquo negatos Batavi longe in Brasilia quaerunt: quo it egregia cum classe et milite Nassavius comes Mauritius24.

    Interim nec pacis consilia quiescunt: jam transgresso Augustam Ginettio cardinali25, ut Coloniam Agrippinensem petat, quo et a Gallia it Riceliaci frater Lugdunensis cardinalis26. Ego tam Riceliacum quam Arausionensem arbitror, nisi magna premat necessitas, non posituros arma, in quibus illius salus, hujus magnitudo posita est.

    Mihi semper laetum erit res et gestas illic et speratas tua auctoritate cognoscere.

    Est hic alchymista27 in aula, ostentator egregius, in hoc regi admotus, ut animum regis pecuniae inopia anxium soletur. Interim cardinalis de sua plenissima arca quaedam subministrat, quae ab alchymista proficisci rex credat. Ita mundus agit histrioniam.

    Lutetiae, XX/XXX Octobris.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 90. Antw. op no. 2783. Gedrukt Epist., p. 276. Betreffende geadresseerde, Johan Adler Salvius, zie V, p. 239 n. 7.
    2 - No. 2783 dd. 9 oktober, feest van Dedicatio Sancti Michaëlis.
    3 - De overwinning der Zweden bij Wittstock op 4 oktober 1636.
    4 - Urbanus VIII.
    5 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    6 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    7 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    8 - Henri d'Escoubleau de Sourdis.
    9 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt.
    10 - Resp. Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane, en Gio Francesco Brignole Sale, doge van Genua.
    11 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in het leger van keizer Ferdinand II.
    12 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    13 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    14 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, generaal der Kroatische ruiterij in dienst van de keizer.
    15 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    16 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    17 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    18 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    19 - Johan, baron van Werth.
    20 - Christoph Martin, baron van Degenfeld; zie VI, p. 16 n. 3.
    21 - Henri, hertog van Montmorency; hij was door De Richelieu ten val gebracht en in 1632 geëxecuteerd.
    22 - Frederik Hendrik.
    23 - Don Emmanuel Pimentel, graaf van Feria.
    24 - Johan Maurits, graaf van Nassau-Siegen.
    25 - Martio, kardinaal Ginetti, door Urbanus VIII ter vredesconferentie afgevaardigd.
    26 - Alphonse Louis du Plessis, hertog van Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, broer van de eerste minister.
    27 - Dubois Maillé; zie no. 2762, p. 398 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]