eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1

    2911. 1637 januari 1. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Anglicae res manent, quo fuerant, loco; et sicut fedus aliquod fieri posse non desperem, ita in bellum et ipsi se venturos negant et Galli tantam rem sperare desinunt. Pacis igitur eos conciliatores potius quam armorum socios sperare debemus. Allubescunt illis commercia et quod animo praeceperunt vasti maris imperium. Tum vero ad bellum desunt pecuniae, quamdiu publici conventus ut regibus infesti metuuntur.

    Galli nostris prosperis ostendunt se laetari nec immerito, cum per ea magnis sint exempti periculis; neque tamen desinunt moras nectere in solvendis pecuniis, quas nobis debent.

    Dux Bernhardus2 et exercitus ejus tam a cardinalis Valettae3 quam a Longavillani4 copiis magno satis intervallo destitutus - namque hi5, cum illum hosti objecissent, se ad interiora ac tutiora retulerant6 - in periculo fuit: acceptoque ab hostis assultu non levi damno coactus fuit se in Lotharingiam Mottam usque recipere, quo ad duas leuccas eum est hostis secutus a 20 Xbris, ut hic numeramus, ad quartum inde diem perpetuo receptum ejus sane prudenter institutum infestans. Nec quicquam profuit duci Bernhardo aut Turenae Vicecomitem7 aut ipsum ducem Longavillanum, quorum ille cardinalis Valettae, hic suas regebat copias, in auxilium advocare, quippe quibus excusationes et trahendi artes non deerant. Nunc nonnullis auctus copiis Gallorum Condricurtum venisse dicitur et ex iis, quos hostium cepit, discere mandatum Gallassio8, in Germaniam ut eat, sed relictis ad Galliae finem peditum quatuor millibus, equitum loricatorum duobus, Croatis omnibus, quibus adjuncturi sunt Burgundi Comitatenses sex suorum millia, nisi pax quaedam propria9 inter utramque Burgundiam coit, quod et ab ipsis et ab Helvetiis optatur. Dux Bernhardus exhaustum laboribus multarumque rerum inopia militem quaerit refovere in Alsatia idque ei conceditur a rege10.

    Ab insulis11 Gallos et tempestates hybernae rejecerunt et auctae ex Hispania Italiaque hostium vires. Nec video12 quicquam spei esse Gallis de maris

    2

    rebus, nec Aquitania ab hoste ut liberetur, ante ver novum, cum mador decedet terris.

    Vallem Telinam duabus e partibus e Tirolensi et Comensi agro aggredi constitutum Hispanis et caesarianis13 novo in id et contra Galliam icto per Ognatium14 federe, cui et Germaniae corpus illigare Hispani pace ac pretio nituntur.

    Feuquerius15 in horas hic exspectatur, ut cum Davausio16 Coloniam eat. Exspectatur et a Sedano qui a comite Suessionensi17 responsa ad fratrem regium18 referat; cui et ipsi mulcendo, ut et19 reginae matri20, varia adhibentur lenimenta incerto adhuc eventu.

    Placentiae subventum mittunt Galli per Genuatem oram quatuor millia, utinam ne sero. Meretur id ducis21 constantia omnem pacem, quae ipsum a Gallis dividat, aspernantis22. Pecuniis quaerendis multum hic incumbitur; se rem per se semper difficilem magis23 etiam implicatam reddunt erectique24 ubique per duorum principum25 cum aula dissidium plebis animi.

    Dabam Calendis Ianuariis, ut hic quidem numeramus, anni 163726, quem, Illustrissime Domine, tibi felicem precor.

    Tuae Illustrissimae Dominationi omni observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. A.o 1637 d. 18/28 January.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 62. Gedrukt Epist., p. 292. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar (1604-1639), veldheer in Zweedse dienst.
    3 - Louis de Nogaret d'Epernon, kardinaal de La Valette (1593-1639).
    4 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville (1595-1663).
    5 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    6 - De copie te Uppsala heeft hier - ten onrecht - retulerit.
    7 - Henri de La Tour d'Auvergne (1611-1675), burggraaf van Turenne.
    8 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand II.
    9 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    10 - Lodewijk XIII.
    11 - Saint-Honorat en Sainte-Marguerite.
    12 - Ontbreekt in de copie te Uppsala.
    13 - De troepen van keizer Ferdinand.
    14 - Don Iñigo Veléz de Guevara y Tasis, graaf van Oñate, Spaans ambassadeur te Wenen.
    15 - Manasse de Pas, markies van Feuquières (1590-1640).
    16 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (1595-1650).
    17 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons (1604-1641).
    18 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans (1608-1660).
    19 - In de copie te Uppsala staat in plaats van ‘ut et’ abusievelijk ‘et par’.
    20 - Maria de Medici (1573-1642).
    21 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    22 - Deze zin ontbreekt in de copie te Uppsala.
    23 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: magnis.
    24 - De editie der Epist. mist ‘que’.
    25 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, en Louis de Bourbon, graaf van Soissons. Voor dit conflict zie men o.m. VII no. 2892, p. 587.
    26 - De copie te Uppsala heeft hier abusievelijk: MDCXXXVI
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]