eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2914. 1637 januari 1. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Suspectae multis modis sunt causae et circumstantiae mali ejus, quod nuper duci Bernhardo2 evenit, quae a Ponica3 satis dissimulata literis aliorum cognovi. Non de nihilo illi fuerat id, de quo scripsi ante4, cum cardinali Valetta5 certamen. Nam ita voluere Galli, ut ducis copiae - erant equitum quatuor, peditum duo millia - contiguas hosti sedes haberent, Gallicae autem eo praesidio tutae ad duodecim aut quindecim leucas interius sine periculo incommodoque hiemem agerent. Quod ubi factum, ut per captivos transfugasque fieri solet, hosti innotuit, primum multis impressionibus is factis non levia duci damna intulit, postremo graviora metuentem coegit die 20 Decembris novi cal. et sequente triduo, recipere se Mottam usque in Lotharingia, quo eum ad duas usque leucas secutus est Gallasius6.

    Laudatur ducis et prudens animus et vigilantia, tam in hoc quam in illo olim a Maguntiaco receptu, quod eum fecit sine gravi suo malo. Praecedebat peditatus et duae equitum turmae in machinarum sarcinarumque tutelam. Tergum ipse duobus equitum millibus tuebatur.

    Vicecomes Turenae7, frater Bulionii ducis8, multum missu ducis rogatus, ut auxilio ipsi veniret, absentiam cardinalis Valettae - is Meti tum erat - excusabat. Neque magis properavit dux Longavillanus9, qui Normannicas turmas regebat.

    Captivus quidam e primoribus copiarum Isolani10 dixit accepisse Gallasium mandata eundi in Germaniam, sed oblatam occasionem tam benignam ex divisis hostium copiis prius ab illo arreptam. Longavillanus ad Castellum Chenetium duci condixerat, ut ibi de eo, quod agendum restaret, agerent. Sunt ei duo peditum millia, equites mille ducenti.

    Haec nos fidae literae docent. At Ponica a rege11 et cardinali12 in hac urbe blande exceptus, ut cujus consiliis versari ducem non ignorent, ait Condrecurtii nunc esse ducem cum aliquibus a Longavillano auxiliis, ut Gallasium ab interioribus arceat - metuebatur enim, ne et Mosam transiret, quod tamen ego non arbitror - aut

    6

    instet recedenti. Impetravit dux ut Alsatiae campis militem exhaustum sibi refovere liceat; ut Rhenum transgredi liceat, si eo se ferat Gallasius, non obtinuit, sed et occasione eum aliquid, etiam iniussu regis, tale ausurum frustra, ut credam, laborat Ponica. Scio enim, quam arcte Gallicis imperiis alligatus sit. Non desino interim et ducis et Ponicae amicitiam colere.

    Ex Aquitania scribit regi Espernonius13 nunc quidem adversus hostem in locis humentibus nihil agi posse; sperare se cum vere eum posse pelli. Id se eveniat, non puto moram fore in cardinali, quominus indutiae fiant, per quas maneat Pignerolum et Lotharingia quo sunt loco, nam de insulis14 recuperandis abit spes. Tempestates saevae Gallos ab earum aditu prohibuere, interim ex Hispania Italiaque advenit eo magna vis navium militumque. Classis Gallica ad Villam Francam, Hispanica ad Mergas ac Vadum se continent. Non est autem harum insularum possessio cum Lotharingia ullo modo comparanda. Et quominus bellum ducat cardinalis, multa obstant, praecipue quod concepta animo tributa in agros et urbes non audet in rem conferre, quamdiu duo principes regii sanguinis15 ipsius actus obtrectant pacemque laudant et captant gratias populi, adeo ut frater regius etiam de convocandis Galliae universae ordinibus facere verba sit ausus.

    Spem probandi matrimonii16 facit ei rex, si in aulam veniat; sed emanere perstat et urbem tutiorem poscere.

    Cum ad comitem Suessionensem Fiascum17, virum nobilem et utrique amicum, mitteret, nequid ei sequius in itinere eveniret, Chavigniacum Butillerii18 ad se a rege missum obsidem retinuit observarique eum jussit. Nuper etiam dixerat nolle se aulam conspicere, quamdiu regnaret cardinalis. Nunc dicitur remissius loqui, sic tamen, ut fraudes, nec immerito, suspectet. Comiti Suessionensi graviores etiam causas esse, cur sibi metuat, judicant omnes, quare Sedano exiturus non putatur, rogavitque, ne copiae ullae regis ad se intra decem leucas accederent. Tentat adhuc Campaniae studia.

    Missus est ad viduam Bulionii ducis19, ejus, qui nunc est ducis20, matrem21, Iustellus22 ejus hic res agens, ut eam admoneret, nequid Sedani pateretur moveri, quod regno esset noxium, et honesta verba retulit. Etiam Espernonius a fratre regio ad amicitiam invitatus amica, sed intra obsequium regi debitum stantia respondit. Haec omnia cum tam adversa omnium ordinum in se voluntate in unum tempus et quidem manente bello congruentia, non mirum est, si cardinalis animum vehementer exagitant.

    7

    Nostris victoriis fruitur: neque tamen de pecunia solvenda Heufdio23 spes fit, nisi particulae et mense Februario.

    Feuquerius24 hodie hic futurus putatur: an iturus Coloniam nescio, quando regis consilium locum priorem Davausio25 adjudicarit, quod ante legationem parlamenti Parisiensis pars fuerit.

    Ex Anglorum legatis26 didici, ut in bellum veniant, spem non esse: neque ultra id urgeri a Gallis. Posse se concessa militum conscriptione navibusque, si opus sit, ad littorum tutelam datis utiles se facere Gallis aliisque. Pecunias a se non exspectandas, quod parlamentum convocari non possit ob turbidos multorum in plebe animos. Satis se intelligere, etiamsi praeter Inferiorem Palatinatum redderetur et superior, nulli id fore usui, quamdiu Germania bello vastaretur. Pacem optari a se; an Coloniam mittere debeant, visuros, ubi Arundelius27 - is nunc apud Batavos navigationem parat - in Britanniam advenisset.

    Cum diceret mihi comes Licestrius auditum sibi foedus, quod Tua Sublimitas cum Gallis fecerat, in Suedia esse improbatum, dixi nihil plane conventum fuisse, sed duas formulas ad reginae28 regisque arbitrium relatas.

    Venetus legatus29 multo sermone persuadere mihi voluit Gallos aures nullis praebere conditionibus, sed tantum rem rejicere ad conventum Coloniensem. Nisi eo mitterent et protestantes, apparituram hostibus discordiam et inde secuturas pactiones, quae socios essent disgregaturae.

    Respondi me multis e locis doceri non plane ad conditiones obsurduisse Gallos. Si ipsis pontificis30 habenda esset ratio, nobis quoque non spernenda, quae a regibus principibusque protestantibus in bonum publicum proferrentur. Coloniae totam auctoritatem penes pontificis legatum31 fore. Civitatem iniquam protestantibus; nulla fide hospitia; aditus sub custode. Posse et alibi rem praetractari et tamen nihil absolvi sine communi omnium, qui in bello sunt, voluntate. Me tamen an Suedia Coloniam aut ad alium aliquem in vicinia locum missura esset aut minori aliquem cum nomine, ideo ignorare, quod pridem nullae venissent litterae partim ventis obstantibus partim quod inter Gallos Batavosque non essent dispositae naves ad curandas literas.

    Ex Italia discimus quatuor Gallorum millia datura operam, ut per Genuatem agrum Placentiae extremo in periculo positae subveniant, dubium an non post tempus. Parmensem ducem32 in tantis malis praestare fidem Galliae neque cum Hispanis pacisci velle nisi ea probante.

    Ex Rhaetia: tribunos quidem aliquot stipendiorum solutione pacatos; sed manere difficultates de Valle Telina iisque turbari animos ejus, qui nunc habetur, conventus.

    8

    Ex Hispania habemus Ognatum comitem33 cum mareschallo Castagnetta34 imperatoris35 res agente ita convenisse, ut Vallis Telina tum a Comensi parte tum a Tirolensi invadatur; coganturque Galli quae in Italia habent dimittere; auxilia et pecunias Hispanus36 imperatori ut det ea lege, ut imperator exercitum XL millium partim in Italico partim in Gallico fine habeat cum machinis omnique paratu. Idem exercitus, si pax cum Gallo fiat neque in eam veniant Batavi, in Batavos mittatur.

    Post haec cum imperatore conventa Ognatus Ratisbonae multa in electores37 largitur, ut etiam cum corpore Germaniae perpetuum Hispania foedus habeat; alteri alterius tutela curae sit; hostes communes; pax nulla seorsim.

    Ex amicis Gallis disco probatum regi novum cum Batavis foedus, per quod impediantur cum Hispano pacisci, etiamsi rex arma in Belgicam non inferat, quod priore foedere cautum pecunia redimitur. Cardinali feliciter evenisse res a nostris ad Wittstockium gestas38, quibus factum, ut precipites ad pacem, ipsi noxiam, Gallorum animos in spe bona retineret; dari ab eo operam, ut Menottus monachus39 a Sabaudo40 huc missus, acer aulae inspectator, hinc Coloniam amoveatur; offerri fratri regio solutionem annuorum in posterum e quaestorum manu sine interventu Bulionii41 aerarium regentis; de iis, quae antehac deberi coepere, facturum regem, quantum regni res permitterent, nempe ne quam praesentem pecuniam ad amicos parandos frater regius habeat. Permitti illi quoque, ut omnes, quos habuit, domesticos ad se revocet. Sed Riverium42, cujus maxime desiderio tenebatur, quominus eum e Bastilia adduceret Chavigniacus, ajebat morbum ipsius obstare. Est autem Bastilia locus non tantum, ut alii carceres, taedio solitudinis, verum multis etiam victu exitialis.

    Ad matrem Suessionensis missi his diebus praefectus aerarii Bulionius et secretarius status Noyerius43 voluere monstrari regi literas, quas ad filium scriberet et ab eo acciperet vicissim. Dixit omnia sua, et haec quoque regi exposita, ceterum videre satis se tum ex hoc postulato tum ex eo, quod Liancurtius44 jussus esset, omnia, quae ei Sedani dixisset comes Suessionensis regi dare et perscripta et signata, quaeri filium suum criminandi obtentus. Augebit ejus suspiciones, quod apud Maseriam, non ita longe Sedano, pars est Gallici militis.

    Reginae matri45, ut in Galliam veniat, ipsi etiam Hispani suasores sunt gravati ejus hospitio et utilem ejus operam sperantes aut ad pacem promovendam

    9

    aut ad augenda Galliae dissidia. Cardinalis eam verbis lactare creditur, ut spe reditus ea Coloniae promoveat - missum enim eo dicitur et Coignaeum46 et Vieuvillam47 -, quae ipse suo esse ex usu judicabit. Et quia regina mater eam, quam facienda est ante48, actorum obliterationem vult prodesse etiam Sancto Germano49 et Chantelupio50, dicit cardinalis pati se posse, ut eorum nominibus non espressis generaliter omnibus caveatur, quos regina mater pro suis sit agnitura.

    Pignerolum ut reddatur, quantum nititur Sabaudus, tantum ne id fiat, laborat cardinalis id Italiae et pontificis interesse dictitans.

    Cardinalis Valetta parlamentum Metense ex ea urbe Tullos amovere non potuit. Frater ejus dux Valetta51, qui in Aquitania est, nonnihil suspectus regi esse coepit ob contractam non ita dudum cum comite Suessionensi amicitiam. Rex e domesticis comitis Suessionensis ipse eligit, quibus de comitis reditibus honoraria praestentur, ut illos sibi obliget, ceteros inopiae metu terreat.

    Cum Riceliacus patrem Iosephum capucinum52 ad cardinalatiam purpuram pontifici commendet, etiam imperator et Hispanus suos commendant capucinos, ut hoc obtineant, an potius ut illud impediant.

    De augendis salis et vini vectigalibus consultatur hic, sed anxie, ob motuum formidinem.

    De Anglis quominus forte quicquam speremus, etiam ad alia hoc accedit, quod in ver classem parant rursum Batavos coacturam ad emendum piscandi jus Batavis contra editio53 testantibus, nequis quid eo nomine pendat.

    De Tuae Sublimitatis Stralsundiorum adventu rumor hic spargitur. Addunt quidam venire eam ad conventum Coloniensem.

    Scribebam haec ipso initio, ut quidem in Gallia tempus putamus, anni 1637, quem, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae54, regno Tuaeque Sublimitati prosperum toto animo precor.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Captivi sic ajunt abiturum Gallasium, ut relicturus sit ad finem Gallicum pedites quater mille, loricatos equites bis mille, Croatos omnes et quicquid copiarum habuit duc Carolus55, quibus adjuncturi sint Burgundi comitatenses de suo

    10

    delectu sex millia. Sed jam nunc certe cognosco Helvetiorum opera paratas a principe Condaeo56 pactiones, per quas Burgundia Hispanica et Gallica bello eximatur, et adesse nunc, qui rem ad regem referat57. Eo gratior erit haec res Gallicanis Burgundicis, quod tres milliones, quos ad alendum ibi militem prorogare, repetendum de provinciis aliis, poscuntur, corradere non possunt. Quatuor milliones dabit Pauletta58, id est annuum, quod datur, ut dignitates emptas etiam vendere liceat. Sed de XXXVIII millionibus, quos aegre reperient Galli, pars major, id est XX milliones nullum sui usum debent, quippe obligati ad solvendos reditus, pro quibus solvendis civitates jam olim, et haec maxime, fidem suam regio jussu interposuere.

    Fiescus apud Suessionensem manere mavult. Pro eo huc alter veniet, Miniettus59 nomine, qui quid sit allaturus, adhuc latet.

    Dubitare cogor, an non in arcano illud, quod nunc patefit de Burgundiis, negotium confectum fuerit, quo tempore ad Gallasii impetum expositus fuit dux Bernhardus.

    Pictones, audio, ad fratrem regium misere sociatum consilia. Multum metuo, ne illi principes homines apud se habeant, qui nulla60 Galliae, nulla principum cura sibi tantum lucrum e turbidis quaerant.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 291; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 287.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    4 - Zie VII, p. 607 (no. 2903).
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon, kardinaal de La Valette.
    6 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van keizer Ferdinand II.
    7 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    8 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    9 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    10 - Johann Ludwig, graaf Isolano (1586-1640), generaal van de cavalerie in dienst van de keizer.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - De Richelieu.
    13 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon. Hij was gouverneur van Guienne.
    14 - Saint-Honorat en Sainte-Marguerite.
    15 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, en Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    16 - Het omstreden huwelijk van Gaston met Margareta van Lotharingen, dat op 3 januari 1632 in het geheim gesloten was.
    17 - Charles-Léon, graaf van Fiesque.
    18 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny (1608-1652).
    19 - Henri de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon (1555-1623).
    20 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    21 - Elisabeth van Nassau (1577-1642).
    22 - Christophe Justel (1580-1649), Frans protestants canonist en particulier secretaris van Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    23 - Johann H(o)eufft, bankier te Parijs en Zweeds zaakgelastigde.
    24 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    25 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    26 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    27 - Thomas Howard, graaf van Arundel.
    28 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    29 - Alvise Contarini di Nicolo.
    30 - Urbanus VIII.
    31 - Martio, kardinaal Ginetti.
    32 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    33 - Don Iñigo Veléz de Guevara y Tasis, graaf van Oñate, Spaans gezant in Duitsland.
    34 - Don Sancho de Monroy y Zuñiga, markies van Castañeda, Spaans gezant in Wenen.
    35 - Keizer Ferdinand II.
    36 - Philips IV, koning van Spanje.
    37 - Zie voor hun namen VI, p. 381 n. 13.
    38 - De slag bij Wittstock, 4 oktober 1636 nieuwe stijl.
    39 - Hier zal bedoeld zijn de jezuiet Pierre Monod (1586-1644); vgl. VII no. 2903, p. 608 n. 8.
    40 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye, prins van Piemonte.
    41 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    42 - Louis Barbier, abbé de La Rivière, gunsteling van Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans. Hij was op 5 maart 1636 opgesloten in de Bastille.
    43 - François Sublet de Noyers, seigneur de Noyers, baron de Dangu (1589-1645), staats-secretaris van oorlog (1636-1643).
    44 - Henri-Roger du Plessis, heer van Liancourt († 1648).
    45 - Maria de Medici.
    46 - Jacques Le Coigneux († 1651).
    47 - Charles, markies van Vieuville.
    48 - Deze plaatsing van ‘ante’ verdient de voorkeur boven die in de uitgave der Oxenst. Skrifter, waar het vóór ‘eam’ staat.
    49 - Mathieu de Morgues, sieur de Saint-Germain, vertrouweling van Maria de Medici en berucht pamflettist.
    50 - De oratoriaan Jacques d'Apchon de Chanteloube († 1641), vertrouweling van Maria de Medici.
    51 - Bernard de Nogaret d'Epernon de La Valette (1592-1661).
    52 - François Leclerc du Tremblay (1577-1638) - père Joseph -, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    53 - Karel I had op 10 mei 1636 een edict uitgevaardigd, waarbij het verboden werd om zonder toestemming van de koning te vissen in de Engelse zeeën; zie voor dit edict Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 306 en Samuel Muller, Mare Clausum, p. 376.
    54 - Christina van Zweden.
    55 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    56 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    57 - Niet geïdentificeerd.
    58 - De paulette of droit annuel, een belasting op de ambten, ingesteld op initiatief van de financier Charles Paulet (1604). In 1636 was deze belasting voor de duur van 8 jaar verlengd, zie hierover de Déclaration ... pour la continuation du droit annuel, jusques en l'anneé 1644, en faveur de tous les officiers, tant de judicature et de finance qu'autres, qui sont receus à payer ledit droict aux parties casuelles. Verifiée en la Grande Chancellerie de France, le 8 Novembre 1636. Paris, A. Estiéne, P. Mettayer, C. Prévost et P. Rocolet, 1636.
    59 - Deze Mignet heb ik niet nader kunnen identificeren.
    60 - De lezing ‘nullo’ der Epist. is ongetwijfeld slechts een zetfout.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]