Excellentissime Domine,
Nihildum boni aut Galliae aut Galliae amicis augurari possum ex hoc duorum principum2 molimine. Fiescus3, qui rumorem sparserat mansurum se Sedani, hac ignoratus cum Minietto4 Blesas transiit suasor, ut creditur, futurus utrique, ne causam suam dissocient. Et sequuntur ambo hactenus id consilium, comes aperte testans se suam fidem fratri regio obligasse, hic vero illius desideria regi5 sedulo commendans.
Reversus est Blesis in aulam Chavigniacus6; sed responsum non affert, quod per Chaudebonnum7 se missurum dixit frater regius. Quod minime futurum frater regius speraverat, sed in hoc postulaverat, ut eo negato causam suam redderet favorabiliorem.
Rex matrimonium ejus8, de quo rescindendo tantum in Gallia tantum Romae laboratum est, ratum habere se dixit ejusque decreti sui conscios fecit vocatos ad se parlamenti Parisiensis primores, sed ita ut incauto vox exciderit, coactum in id se, quam mox corrigens obligatum se id ut faceret, dixit. Verum frater regius tam subita mutatione deceptus scribam suum Goulasium9 accusat, quod perperam in eo scripto, cujus exemplum transmisi, pro sermone conjunctivo disjunctivum posuisset. Se enim et uxorem et urbem sibi tutam simul, non horum alterum petiisse, cum tamen tota scripti series ei sententiae repugnet et ipse illud manu sua signaverit.
15
Nunc, si rex, quod dicitur, eo it cum cohortibus, metus est, ne ille in Pictones se conferat, validam gentem et rerum nunc potentibus infensam. Neque enim quiescitur ab augendis tributis solo eo, quod in vini onera adjectum nunc est, in hac urbe effecturo duodecies centena francorum millia. Paria et in aliis urbibus et in sal et in lignum parantur tanta interim divitiarum ostentatione, ut caena, qua hodie regem excepturus est cardinalis10, taxetur centum francorum millibus.
Comes Suessionensis Sedani in arcis ambitu hospitium habet fossa ab arce, porta ab urbe diremptus. Bis audivit missos a Thoma principe11. Displicet id regi ideoque per Iustellum12, qui Sedano jam rediit, monuit matrem ducis Bulionii13, quae Sedani est, et per literas ipsum ducem Bulionium14, ne quid agi ibi paterentur sibi noxium. Sedanensis principatus sub tutela Galliae est, duris satis legibus, ut hostes habeat, quoscumque rex et ut regis militi pateat. Non plus duabus leucis abest inde pars exercitus ejus, qui sub Valetta cardinali15 fuit.
Non dissimulavit apud me Iustellus in aula hac non extra suspiciones esse ducem Bulionium favoris in comitem Suessionensem, quocum vetus illi amicitia est. Additurque et altera causa alienus a cardinali Riceliaco principis Arausionensis16 animus, apud quem tanta est ducis Bulionii gratia, ut per eum in praefectura Trajecti ad Mosam servetur, quanquam in pontificiam religionem transgressus, contra quam mos habet Batavae reipublicae. Sed Iustellus multis modis ducem suum purgare nititur et ostendere praemonito nemine Sedanum venisse comitem.
Princeps Condaeus17 jam huc venit aulae ab aliis nudatae speciem additurus.
Pontificis nuncius18 quotidie cum patre Iosepho19 de indutiis agit. Sed novus hic nuntius de principum20 alienationea Galliae rege haud dubie consiliis Hispanicis moram injiciet. Itaque nec liberi commeatus literae ab Hispania pro legatis Gallicis21 venere et Gallasius subsistit recentia, ut videtur, ex nata occasione mandata exspectans.
Nantuam oppidum apud Bressam cepisse rumor eum fert, nescio an certus. At cardinali Valettae modica per Lotharingiam oppida Sanctavonis, Vaudrevangiae et Creangiae cessere, unde Siricium petere dicitur.
De Colonensi conventu ut in multum tempus dilato omnes hic loquuntur adjiciuntque nonnulli Davausium22 interim per Britanniam et Batavos in Poloniam mitti. Gothofredus23, de quo scripseram nuper24, ad me reversus quaestio-
16
nem proposuit, an is, qui principem vicinum offendisset, cum vasallus ipse esset alterius, principatum suum jure posset amittere; ego, qui Lotharingiam designare satis intelligerem, dixi non vasallo tantum alieno ob graves injurias posse quae teneret adimi, sed et domino superiori vasalli jus suum, si is non modo demere injurias neglexisset, sed et bellum indixisset vicino, sicut nunc imperatoris25 nomine bellum regi Galliae indixisset cardinalis Hispanus26. Cum subjungeret arbitrari se effugi non posse, quin restituatur Lotharingia, ut etiam aliis principibus Germaniae erepta redderentur, quod se curaturum rex promisisset, dixit et Tuam Sublimitatem in omnibus, quae cum Saxone27 acta sunt, majorem illorum principum quam commodorum Suediae habuisse rationem, quanquam ipsi pridem et res suas et amicorum turpi ignavia destituissent causasque dedissent graves, cur permitti possent suis ipsorum consiliis puniendi.De cardinalium et legatorum contentione loquenti dixi in Hispania legatos regios cardinalibus non cedere. Cumque Riceliaci propriam esse diceret rationem ob eam, quam in regno hoc obtineret, auctoritatem, contentus fui respondere illam auctoritatem nullo certo nomine designari, unde nobis ejus dignitatem metiri liceat.
Alius quidam amicus meus rerum peritus narravit mihi rogatum se, ut consilium daret, quid de Lotharingia faciendum esset, respondisse nihil ea de re dici posse, nisi ab eo, qui nosset, quid animi habeant illi, quorum res Gallicae in manu sunt.
In Britannia ordinum conventus pecuniarum quaerendarum causa habetur.
Meti cardinalis Valetta praefectus et parlamentum contraria inter se edunt edicta sub regio nomine, hi ut maneatur Meti, ille ut Tullos abeant.
Crequiacum28 rumor in cardinalis Lugdunensis29 locum, quandocunque Coloniam eundum erit, destinat.
Qui Corbiam pro Hispano male tutatus est30, Leodium se recepisse auditur.
Scribuntur sex milliones a rege Hispaniae31 parari ad res Italiae, id est, ad exitium Parmensis32 et ad irruptionem in Vallem Telinam.
Dicitur frater regius in nexum amicitiae ac foederis filiam suam33, cujus dos annuos habet reditus millia francorum quadringenta, spopondisse Suessionensi.
Ponicae nostro34 a rege dantur annui mille octinginti franci.
Superest, Excellentissime et Illustrissime Domine, res regni, reginae35 Tuaeque Sublimitatis Deo sospitatori commendem.
Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Ianuarius novi Cal. 1637.
17
Cardinalis nescio an famam reveritus pro coena comoediam regi et reginae36 dedit, magnificam sane, sed non tanto sumtu.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.