Nobilissime Domine,
Litteras tuas, tum ob amicitiam nostram veterem tum ob integerrimum tuum de negotiis, quae ibi geruntur, judicium et exspecto semper avide et, ubi ad me pervenerunt, lego maxima cum voluptate: itaque et pro acceptis antehac et pro postremis datis 8/18 Decembris2 gratias ago tuumque animum adeo rebus Suedicis et faventem et studentem amplector atque exosculor! Neque ei, quod debetur a me, testimonium apud magnum cancellarium3 deerit.
Bannerii4 magni successus rumoribus ad nos transvolant: nam certa, quo minus disceremus, venti diu jam est quod obstiterunt. Wrangelius5 Francofurti ad Viadrum potitus ab iisdem rumoribus nuntiatur.
Gallicae res cum satis bono essent loco, post rejectos hostiles exercitus hinc trans Samaram inde trans Ararim concuti coeperunt, non quidem gravi modo ullo, sed metu internorum dissidiorum regis fratre6 et Suessionensi7, hoc Sedani, Blaesis illo, abalienatos ab aula animos satis aperte profitentibus. Regis tum aequitas, tum prudentia Deusque etiam inter summa pericula Galliae semper propitius graviora, ita speramus, arcebunt.
Nihil malim quam Rhaetis in commune, peculiariter autem protestantibus demi, quae super Valle Telina constituta non possunt ipsis non acerba esse, ut sic non modo captationes Austriacorum in irritum cadant, verum etiam volentioribus ad omnia sociis rex Francorum utatur.
Ducis Rohanii8 prudentiam non minus quam fortitudinem admiratus sum semper. Itaque spero, sicut isto curante difficultati de dilatis stipendiis aliquid inventum est remedii, ita et ad benignum aliquod temperamentum perventuras illas jactatas jam sat diu pactiones. Hoc qualecum que futurum sit et quae causae ducem Rohanium cum D. legato Lanerio9 commiserint, ex te, ubi commodum erit, discere mihi suave erit.
23
Annum quem inchoavimus, cujus die 2/12 haec scribo, publico Rhaetorum tibique privatim felicem precor.
Tuae Nobilitati studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae.