eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2928. 1637 januari 22. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Post litteras, quibus Losecatii2 ad vos adventus nuntiabatur, nihil a vobis accepi, scripsi tamen interea aliquoties. Nunc hoc scribam familiam nostram, quae nuper agnatione filiolae3 augmentum ceperat, obitu Titiae nostrae4, quae biennis erat, ad priorem numerum rediisse. Decubuerunt per hosce dies ex morbillis Jacobus5 et Alethea6, quibus valetudini restitutis eodem morbi genere laborare

    37

    cepit et Titia, qua praeter expectationem recrudescente, quae morbillos comitari solet, febre, die hujus mensis decimoseptimo duabus ante diluculum horis animam Deo creatori placide reddidit. Ejus funus pater7 tantae aetatis mecum ducere voluit comitantibus aliquammultis ex consanguineis et amicis.

    Novi quod scribam vix quicquam jam se offert, nisi quod Celsitudinis titulus a rege christianissimo8 in principem Auriacum9 collatus jam hic passim usurpari incipit probantibus Hollandiae nostrae Ordinibus sed ringentibus ejus rei gratiam jam a Foederatis praeceptam.

    De exauctorandis militibus necdum quicquam decretum est obnitente maxime principe, qui praesidia, si hoc fiat, denudanda putat defensoribus et praeterea infidam cum Germania pacem et religionem faederis Gallici habet obtentui ac insuper spem facit boni ex colloquio Agrippinensi eventus.

    Ego interea audio ad eos, qui reipublicae nostrae clavo adsident, e caesaris aula scribi bono in loco esse tractatum regni Suecici cum imperio, quod mihi in memoriam revocat aureum illud Taciti dictum: Tarda sunt quae in commune postulantur10.

    Noster (?) Graswinkelius11 iis, quas ad ipsum dedisti litteris12 consternatus fuit dubius, quid sibi velit ista tui et Seldeni13 comparatio, et quod subnectitur votum: interea sua jam paene absolvit. Multi hic judicant scriptum illud14 non facile publica auctoritate lucem visurum et Joachimius15 dicit defensionem dominii Veneti in mari Adriatico a Graswinkelio jam ante susceptam16 causae nostrae facere praejudicium et auctoritatem scriptori adimere.

    Audio imperatorem17 Amelandiam18 utpote imperii feudum propter investituram debito tempore non praestitam ad se retraxisse eamque genero ejus19, qui jam ejus insulae potitur, item ex proceribus nostris Oetgesio20, Bellimontio21, exconsuli Dordrechtano et legato Aisemae22, pro quadrantibus concessisse malo, ut mihi quidem videtur, exemplo et multis bonis non placituro.

    Tu interea quam optime vale, et crebriusculas a te litteras ut videamus, operam des, rogo.

    38

    Salutem tibi, uxori, liberis23, cognato24 nomine suo nuntiari uxor mea25 voluit.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim Hagae, XXII Januarii 1637.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vera le Roy Très-chrestien A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 Febr.

    In dorso: 22 Ian. 1637. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2955.
    2 - Diderik van Losecaat.
    3 - Françoise de Groot was geboren op 18 november 1636.
    4 - Titia was op 17 januari 1637 gestoven.
    5 - Jacob de Groot (1628-1694).
    6 - Alida de Groot (1631-1693).
    7 - Jan de Groot (1554-1640).
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Tacitus, Ann. I 28: Tarda sunt quae in commune expostulantur.
    11 - Dirck Graswinckel.
    12 - No. 2887 (dl. VII).
    13 - John Selden; zie over hem en zijn Mare Clausum V, p. 515 en nn. 7, 8 en 9 aldaar.
    14 - D. Graswinckel werkte aan een verweerschrift tegen het Mare Clausum van John Selden. Zie hierover VII, p. 143 n. 2. Het is inderdaad onuitgegeven gebleven. De uitgave wordt thans voorbereid door het Grotius Instituut.
    15 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, gezant van de Republiek in Londen.
    16 - Theodori GraswinckelI Delphensis I.C. Libertas Veneta sive Venetorum in se ac suos imperandi ivs. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Abrahami Commelini MDCXXXIV.
    17 - Ferdinand II, keizer van Duitsland.
    18 - Over de moeilijkheden ontstaan rond Ameland zie Knuttel, Pamfl. nos. 4520 t/m 4536.
    19 - Ernst Zuhm, gehuwd met Catharina Cammingha.
    20 - Anthony Oetgens van Waveren.
    21 - Simon van Beaumont.
    22 - Foppe van Aitzema.
    23 - Alleen Cornelia en Diederik verbleven bij hun ouders te Parijs.
    24 - De op p. 36 n. 11 vermelde Diderik van Losecaat.
    25 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]