Excellentissime Domine,
Quid de principum2 motu, ex quo multa pendent, futurum sit, difficilis etiamnunc est divinatio, nisi quod omni modo id agit cardinalis3, eorum ut in se consensum distrahat.
Oblatam comiti per Botruium4, quam signaret, cautionem mitto. Sed eam
60
ille repudiavit, ut cavillationibus obnoxiam et quia Monsorium ita infirmum est eoque situ ut5 ad securitatem cujusquam conferre nihil possit.Leo6, qui apud fratrem est regium, scripsit suspectiorem se quam ut multum proficere queat: rogat mittatur alius.
Interea Aurelianensis civitas dubitare coepit an regem7, si in fratris principis8 ipsorum peculiaris malum armatus adveniret, recipere deberent. Et cardinalis ob nova onera ibi quoque invisum se sciens dubitat, an eo loco citra periculum esse possit.
Frater vicissim regius exercitui regis videt se fore imparem. Deinde dicitur eum spes, quam in duce Valetta9 et eo, quem is habet, milite collocaverat, fefellisse.
Ita mutuus metus rem ad quietem videtur adducturus rege quidem substituro in itinere inter Fontem Bellaqueum et Aurelianum, fratre autem tutam habitationem sibi suisque habituro, ubi nunc est, Blesis.
Ad haec firmanda expressit a rege satis invito cardinalis, ut Chavigniacus10 mitteretur, quanquam irrisus nuper multum a domesticis fratris regii, quos ipse antehac non tam gratia quam comitatu ipsius depulerat, quos inter Riverius11 e carcere reversus mira fratris regii comitate ac gaudio fuerat acceptus.
Lafortius12 nuper ad cardinalis colloquium admissus aperte ei dixit, si sibi custodienda itinera obvenissent, si videret ea transire fratrem regium modico comitatu, se id dissimulaturum idemque facturos alios, quibus eam curam mandare rex vellet insito omnibus cavere eorum offensas, qui summae spei propinqui sunt adeo.
Duci Bulionio13 cur diffidant qui hic possunt plurimum, causa non levis est. Nam cum nuper ad eximendum obsidio Ermesteinum mandatum a rege accepisset et imperium in reliquias Brezaeani14 exercitus, primum Chavigniacus Charnassaeum15 sibi addictum socium ejus imperii ascripsit ignaro patre Iosepho16; cumque intelligitur aegre id pati dux Bulionius, revocatae subito sunt copiae ita, ut prius in Gallia essent, quam ipse mare ingressus esset.
Principi quoque Arausionensi17 creditur memoria eorum, quae ad eripiendum ei principatum facta sunt18, haerere firmius quam ut inani Celsitudinis titulo possint obliterari.
Crequiacus19 sero ab armorum per Italiam regimine abducitur, postquam illius et Sabaudi20 vetera dissidia res occasionesque egregias perdiderunt. Par-
61
mensem21 coactum iri, ut cum Hispano transigat, nisi perire velit, multi aestimant. Ita Montisferratensis Mantuani regio manebit ab aemulis aut etiam inimicis duobus hinc Sabaudo, inde Parmensi circumsessa communisque belli poena in ipsum incumbet.Misit tandem imperator22 suo regisque Hispani23 nomine literas tuti commeatus pro iis, quos Gallia mittet ad Coloniensem conventum; erunt autem hi Sanctichaumontius24 et Davausius25 laborante adhuc, ut se excuset, Feuquerio26, qui ad praefecturam suam abit Viridunensem, ibi cum erit, morbum forte causaturus.
Angli27 non negant se in eo esse, ut aliquid cum Gallis paciscantur, cujus rei absolvendae causa missus in Angliam est Ogerius28. Cum vero ad arma eos venturos credi non sinit fuga omnis parlamentaris conventus et nihil remittens illa de mari cum Batavis contentio, quale futurum sit, quod moliuntur, foedus, incerta conjectatio est, nisi quod eo inclinat, ut credantur adjuturi se invicem ad pacem constituendam e suo utrorumque usu sepositis aliorum rationibus, praesertim Suediae.
Principi Condaeo29 hujus urbis praefectura non per scripturam et approbationem parlamenti, ut solet, sed sola regis voce data est ut rege jamjam huc reversuro.
De Burgundiis bello eximendis haeret adhuc negotium. Interim quos bello cepit dux Bernhardus30 huc venturus cis paucos dies, ii Gallasium31 ajunt cum sex millibus transrhenana petere; ab iis, qui mansere et quos sub se habuit habetque dux Carolus32, obsideri Montipelliscardum; addunt aliorum literae percursari ab iis quae inter Ararim Rhodanumque; capi et incendi arces et trepidationem Lugdunum usque pervadere. Ionvellam hostis etiamnunc tenet.
Regem Hungariae33 non electum tantum sed et inauguratum more majorum Galli in editis chartis praetensum regem Romanum vocant, quod Trevirensis34 abfuerit suffragium quodque in medio armorum aestu peracta sint comitia. Non est dubitandum, quin haec nova dignitas novam etiam Coloniae suscitatura sit de legatorum ordine controversiam, cum veteribus exemplis constet reges Romanos ab imperatoribus proximum sibi locum vindicare non ferentibus id Gallis.
Multi ad me adferunt valde sollicitam esse hanc aulam, ne Suedi sine se hoc bello se extricent.
62
Cardinalis Riceliacus pontificem35 excitat in controversia de Ferrariam spectantibus finibus, cum Romae operam suam ad ea promovenda, quae pontifici placent, multum jactaverit.
Princeps autem Condaeus ita ambit cardinalis gratiam, ut Brezaei filio36 filiam suam37 nuptum offerat nolentem quamvis et nolente matre38.
At comitis Suessionensis mater39 regem filio suo infensum adire veretur, quanquam non ignorare potest rex multa filios facere, quae matres nolunt.
Comes Guichius40, propinquus cardinalis, amotus ab aula gratiaque, quod nuper ad fratrem regium missus multo vino linguam non tenuerit in iis, quae ut maxime arcana ipsi fuerant credita.
Dux Carolus decem millia scribitur habere, eos augeri novis e comitatu Burgundiae militibus.
Mari nihil agitur et in ora Aquitanica manet hostis, munitior quam ut facilis expulsu sit futurus.
Haec scribenti intervenit Feuquerius accinctus itineri Viridunum. Nescire se dicit, an Coloniam iturus sit, nec id optare, sed facturum quod rex voluerit. Putabat e re fore, ut sine legati nomine aliquis a Suedia sit Coloniae et vicissim e Gallia aliquis Lubecae aut ubicunque de pace in Germania agetur, utque non tantum nihil definite paciscantur alteri sine alteris, sed et mutuo se, quae agentur quaeque offerentur, faciant participes. Promisi me scripturum quae dixerat.
Reviviscit hic rumor de futuris Polonum41 inter et imperatoris filiam42 nuptiis. Gallasius ipse Friburgi adhuc esse dicitur.
Nuntius pontificius43 amicis dicit in magna se spe esse pacis. Interim multum militem ab imperatore scribi, magnos commeatus Brisaccum et Heilbronnam ferri undique scribitur.
Metu seditionis in hac urbe jubentur opulentiores in armis esse. Tum vero quanquam sperare jubemur fratris regii cum rege concordiam, multae cohortes a limite Ligerim versus eunt.
In Angliam simul venerat Arundelius44, legatus Hispanicus45 per duas horas cum rege Angliae46 collocutus est. At ex hac urbe nuntius jam nunc acceptis ex Brabantia literis ad regem subito profectus est.
Cum in sermone percunctaretur Feuquerius, quis futurus esset legatorum ordo, quid Suedi et quantum et quamdiu in Pomerania postularent, ecquid pro
63
libertate Bohemiae aut electoratus illius jure in alium transferendo essent acturi, partim silentio partim indefinita dissertatione ista declinavi.Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, rebus regni, reginae47 Tuaeque Sublimitati faveat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
Hugo Grotius48.
Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1637.
Regi persuasum est comitem, cum Corbia adhuc obsideretur, in necem cardinalis cepisse consilia eoque ei est implacabilis.
Nonnulla suspicio est Gallos jam certos esse, quibus conditionibus cum hostibus possint depacisci, quia nos quoque aurem praebere ad pacis leges, quod ante nolebant, video nunc eos facile pati.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.