Magnifice ac Generose Domine D. Amice observand.me,
Longe gratissima fuit epistola M.D.V.rae quam d. 18. Decembr.2 anni proxime elapsi ad me dedit, quod inter alia ea quoque, quae Ponica3 ex Anglia4 redux de Anglorum5 consiliis retulit quaeque nunc in Lactuca6 maxime agitantur, ex iis certior fio.
Diversa sunt, quae de7 utriusque gentis praesenti intentione ex diversis adferuntur locis.
Fletwodius8 ab Anglia nuper in Sueciam missus mirum quantum regis sui9
68
post frustratam Arondelii10 legationem in causam communem accensa studia praedicat oblata liberrima facultate per Angliae ac Scotiae regnum militem conscribendi; foederis cum Gallo ineundi notificatione facta; classis pro avertendo a regno Sueciae ac confoederatorum ditionibus periculo semper excubaturae pollicitatione; ac denique quid praeter ista Angliae regem poscatur, exquisitione. Domino Camerario11 quoque nuper de classis Anglicae parte Palatino principi12 concedenda nonnulla significata sunt, quae ipsum ab M.D.V.ram retulisse non dubito.Christianissimi quoque regis13 nomine non cessant ministri Gallici, Sancti Chaumontius14, Baro Rortaeus15, Davaugourius16 vetera ista inculcare, ratificationem foederis, conjunctionem armorum tractatuumque; tum nihil separatum Galliam velle.
At ego maximi momenti existimo ea esse, quae Ponica17 retulit haud facile inductum18 iri anglos, ut pro honore propinquorum statum suum pacatum periculis involvant, commerciis nunc lucrosis exuant utut inter rorem aliquid forte conscribant milites ac in speciem nonnulla offerant19, quae tamen eiusmodi sunt, ut nullo ipsorum constent vel impendio20 vel damno nisi forte21 imminentem sibi quoque Austriacorum crescentem potentiam tandem agnoscant; vel impetu animi generoso ducti, quo jam saepius in bellum antehac lati sunt, tot sibi factas a caesare 22 illusiones armis ultum eant.
De Gallis vero quod narrat M.D.V.ra, id ita sese habere mihi persuasissimum est. Eo cuncta nostra ita curantur, ut licet separatas a nostris Gallos rationes habere nolimus, donec hoc bellum cum utriusque commodo23 confectum fuerit, illorum tamen insperata secessio nobis insigne damnum ne adferat, praestaret tamen Gallos retineri in partibus; idque vel maxime laborare M.D.V.ram non dubito. Nec mea quid sententia maior hoc tempore fructus ex ista coniunctione
69
percipi posset quam si vel Gallassii2425 Porseno26 vel ali27 ae c28 aesare29 ae copi-30 ae continuo in31 Lactuca h32 aererent, quibus distraherentur vires imperatoris33 ne totas in nos convertere posset34.Scripsi eam in rem duci Bernhardo35, earumque literarum exemplum hisce addidi36, ut mens mea de toto hoc negotio plenius, tum quae a postremis meis apud campi-mareschallum Banerium37 feliciter gesta sunt, ex iis hauriri possint.
Sigismundus marchio Brandeburgicus38 requisito a me nuper ac impetrato commeatu intra paucos dies huc venturum se ait. Pro electoris Brandeburgici39 legati caesarei ad futuros pacis tractatus subdelegato se gerit, ac de pr40 aeparatoriis41 nonnullis mecum acturum refert; ubi venerit mihique de tota constiterit, non intermittam perscribere.
Interim M.D.V.ra optime factura est, si regi Galliae, vel ejus ministris caeterisque Gallici nominis, ubi de tractatibus nostris fama ad eos forte pervolitat, quam confirmatissime persuadeat nihil a nobis separatim a regno Galliae agitari nec per communicationes, si quae forte institui possent, aliud quaeri quam ut mens caesaris exploretur, ac studium pacis universalis securae, honestae ac regno Galliae non minus quam Sueciae utilis, quam generalissime ac sine ullo conjunctarum causarum praejudicio edatur; id, quod Galli faciunt ipsi quotidie, nec a nobis invidetur.
Caeterum haec M.D.V.ra pro sua prudentia vel absque hac mea mentione quam rectissime novit.
70
Deus M.D.V.ram quam diutissime incolumem conservet.
Ill.ri Dom: V.trae ad officia et studia paratissimus
Sten Bielke.
Dabantur Stetini, die 22 Ian. A.o M.DC.XXXVIIo.
Adres: A Monsieur Mons.r Hugo Grotius, Ambassadeur Ordinaire pour Sa Majesté et la Couronne de Suède auprès de Sa Majesté christianissime Resident à Paris.
Met andere hand: 16 st.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Martii 1637.
In dorso: 22 Ian. 1637 Bielke.
In margine: postrema ante hanc 17 Ian.