eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    84

    2954. 1637 februari 12. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Non multum quidem nunc est, quod scribam: est tamen aliquid epistola dignum.

    Ante hos dies V regi2 coram conciliatus est Aureliani in urbe frater regius3 magnis utrinque fraterni amoris vere reducti indiciis. Subsistet Blesis per dies aliquot inde venturus, ut dicit, in hanc urbem amotis a sua familia 10 ferme, qui regi displicebant.

    Apud comitem4 Suessionensem est nunc Brionius5, qui a fratre regio literas ad eum attulit significantes se suo6 transacto negotio jam ad ipsius bene ponendum anniti; quod an fieri possit, multum ambigitur, praesertim cum ejus comitis mater7 jam inexorabili regis jussu pressa ab hac urbe Creilam discesserit. Sed graviora saepe mala sanavit tempus speroque ducem Bulionium8 ejusque matrem9 ita se temperaturos, ut neque in regis obsequio claudicent neque regium sanguinem minoris quam oportet aestiment.

    Habemus in hac urbe ducem Vinariensem10, quem quotquot hic sumus legati omni ope adjuvabimus, ut cum proprio exercitu mittatur in eas partes, unde maxime negotium hosti faciendo Banerium11, in quem undique tantus fit concursus, sublevare possit.

    Rex puto cras Versaliae erit. Regni intus res se bene habent.

    Vides me litteras quamvis breves malle mittere quam te ulla parte rerum, quas sciri intersit fraudare.

    Deus te, Illustrissime Domine, cum familia sospitet.

    Illustrissimae Dominationi omni cultu observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XII12 Febr. 1637 n. cal.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A. 1637 d. 16/26 Febr.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 64. Gedrukt Epist., p. 302. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    4 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    5 - François Christophe Lévis-Ventadour, graaf van Brion.
    6 - De copie te Uppsala heeft hier abusievelijk: ‘sub’.
    7 - Anne de Montafié.
    8 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    9 - Elisabeth, prinses van Oranje, gravin van Nassau (1577-1642).
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds maarschalk.
    12 - De editie der Epist. dateert de brief - m.i. ten onrechte - op 16 februari.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]