eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    95

    2959. 1637 februari 12. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Literas Excellentiae Vestrae datas fine anni2, qui exiit, laetus accipio, tum quod multa inde disco, quae me scire ad implendum munus refert, tum quod video me apud Excellentiam Vestram eo esse loco, quo esse cupiam maxime.

    Respondere incipiam a parte postrema, quae me proprie tangit, quod cardinalis Riceliacus hinc me amotum vult: ejus rei de causa gaudeo a regni moderatoribus3 vestraque Excellentia ita ut se res habet mihique testis conscientia judicari. Efficiet haec tam aequa de me existimatio, ut tales molitiones fortius etiam quam ante contemnam.

    De Banerii4, Leslaeii5, Wrangeliique6 rebus edoceri praesertim a tam gnaro omnium, gaudeo gratiasque ago.

    Brandeburgicum electorem7 miror id agere, ut Suedorum odia praeter ea, quae in commune peccata sunt, privatim insuper in se accersat.

    Gallassius8 suorum sex millia Rhenum transduxit relictis caeteris apud ducem Carolum9 cum eo, quem is habuerat, milite et novo, quem dedit comitatus Burgundiae: ad hos a Gallia abstrahendos rex10 ducem Bernhardum11 copiis ejus adauctis in Alsatiam aut ulteriora mittit, quod mihi significavit his diebus per praefectum aerarii Bulionium12. Ipse dux in hac urbe est regisque adventum exspectat.

    Rex commotus fratris13 comitisque Suessionensis14, regii sanguinis15, et hujus discessu ab hac urbe turbido Aurelianum se contulerat, ut in fratrem, cujus maxima ob propinquam spem successionis est auctoritas, simul armorum minae simul blandimenta ad concordiam admoveret. Post multas conciliatorum itiones reditionesque venit quinto ante hunc die Aurelianum frater regius et cum cardinali Riceliaco, in quem ante satis inclementer invectus fuerat, per tres collocutus horas16, coenavitque cum rege et Blesas habitationem sibi solitam regressus promisit se in urbem venturum manente etiamnum eo, qui nunc hic celebratur, mercatu. Ita desertus comes Suessionensis irae regis et Sedanensi exilio relinquitur, matre17

    96

    ejus, majoris animi foemina quam potentibus expediat, ab hac urbe in Creilam oppidum relegata.

    Ad Coloniensem conventum legati a Gallia: suffectus in locum Lugdunensis18 S. Chaumontius19, Feuquerius20, Davausiusque21 nondum itineri parati sunt, Feuquerius etiam ante Virodunum ad praefecturam suam iturus, ibi ut mandata exspectet. Magnis rationibus suffulta mihi videntur quae de legatione ad eum conventum quaeque de ratis habendis, quae Wismariae22 perscripta utrimque fuerant, rectores Suediae constituerunt. Certum est neque Coloniam urbem esse aequam protestantibus neque ubi legati pontificii23 cuncta reget auctoritas, nostris aut dignitatem aut commoda constitura.

    Reges Septentrionis facient quod ex suo publicoque usu est, si ad aequam pacem reperiendam consilia sua dirigant: proprie autem Danus24, si sapit, id curabit, ne per protestantium Germaniae servitutem ad ipsum manet periculum.

    Quae Ratisbona ad vos scripta sunt plane congruunt cum iis, quae ad nos quoque pervenerunt imperatoris25 data electoribus26 responsa; nec dubium est, quin imperatoris rebus id maxime expediat Gallos a Suedis, Suedos a Gallis distrahere. Sed pax ea demum firma videtur futura, quae sancietur mutuis nexibus eorum, quorum interest modum aliquem ponere Austriacae magnitudini.

    Ratisbonae electo rege romano27 coronato insuper ipso et uxore28 nihil admodum quod agatur, restat nuntiaturque nobis, non minus quam vobis, reliqua consultationum Viennam transferri.

    Saxo, si quod non in nostros modo, sed et in se ipsum perperam admisit, incipit agnoscere; spes quidem difficilis, sed tamen aliqua corrigendi.

    Angli quid facturi sint, valde etiamnunc incertum est. Ivit in Angliam cum delineatione aliqua foederis, qui Angliae res sub legatis29 hic egit, Ogerius30. Mittitur in Suediam Barclaius31, vir nobilis, in Daniam Wyckius32, qui et ipse hic res egit Anglicas. Sed aula illa adhuc in manu est eorum, quorum fuit hactenus, et post Arundelii33 reditum non modo legatus Hispanicus34 per horas duas a rege35 auditus est, sed et idem rex idemque legatus apud eundem Arondelium epulo excepti sunt.

    97

    Principi Arausionensi36 rex primum Galliae, deinde et Angliae Celsitudinis dedere titulum, quo in illa, cui praeest, republica, vivat augustior.

    Fit hic in Gallia liber37, qui electionem regis romani, ut non jure factam, multis argumentis incuset.

    Nihil addam, Excellentissime Domine, praeter vota, ut Deus Excellentiam Vestram diu reginae38, regno amicisque, inter quos me numero, servet incolumem atque florentem.

    Excellentiae Vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2/12 Februarii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 301. Antw. op no. 2919. Johan Adler Salvius was Zweeds hofkanselier en gezant. Hij resideerde te Hamburg en Osnabrück.
    2 - No. 2919.
    3 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.
    4 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Alexander Leslie (± 1580-1661), officier in Zweedse dienst.
    6 - Herman Wrangel, Zweedse veldmaarschalk.
    7 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    8 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in keizerlijke dienst.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    13 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    14 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    15 - Het is niet uitgesloten dat hier een woord is uitgevallen.
    16 - Hier is wellicht een woord uitgevallen, ofwel ‘collocutus’ dient te worden aangevuld met ‘est’.
    17 - Anne de Montafié. In de tekst der Epist., onze enige bron voor deze brief, staat ‘Mater’, kennelijk een drukfout.
    18 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon.
    19 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    20 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    21 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    22 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636 tussen Frankrijk en Zweden.
    23 - Martio, kardinaal Ginetti.
    24 - Christiaan IV van Denemarken.
    25 - Ferdinand II.
    26 - Zie voor hun namen VI, p. 381 n. 13.
    27 - Ferdinand, zoon van Ferdinand II.
    28 - Maria Anna (1606-1646), dochter van Philips III van Spanje.
    29 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius gezant te Parijs.
    30 - René Augier (of Oger), Engels agent in Frankrijk.
    31 - John Berkeley.
    32 - Henri de Vic.
    33 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie over hem V, p. 318 n. 12.
    34 - Don Iñigo Veléz de Guevara, graaf van Oñate y Villa Mediana.
    35 - Karel I van Engeland.
    36 - Frederik Hendrik.
    37 - Voor dit werk van Johannes Tilmanus - bekend onder de namen Asterius en Stella Bipontinus - zie no. 2957, p. 90 n. 6.
    38 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]