eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2976. 1637 februari 27. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Quicquid a nobis tibi gratum proficisci potuit, et exiguum est et tibi tuo jure debitum. Itaque gratias illas, quas tam liberaliter agis, lubens admodum tibi remitto paratus semper amicitiam Tuae Nobilitatis, quam plurimi facio, omnibus officiorum generibus colere alereque.

    Quae ad te e Suedia scripta commemoras, congruunt satis cum temporum ratione et responso, quod Avaugurio2 datum est. Ego in omni meo sermone, etiam eo, quem ad regem3 his diebus habui, ita ostendo fortem nostrorum animum, ut non taceam difficultates, tum quae ex pupillari regno circa tales deliberationes nasci solent, tum quae imminent ex tanto hostilium exercituum in nos concursu, nisi amici et valide et abscissa omni contatione partem hujus procellae avertant.

    De ducis Bernhardi4 literis puto non male Tuam Nobilitatem constituisse. Nam et alias recentiores in meo fasciculo misit postremo, quo scripsi, die. Haud dubie is princeps multum sua referre existimat, ut Suedi in bello maneant.

    Galli ajunt putare se nihil actum iri in Poloniensi conventu ante mensem Majum.

    Vale quam optime.

    Tuae Nobilitatis studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 27 Febr. novi Cal. 1637.

    Adres (met andere hand): Monsieur Monsieur Smalckius à La Haye.

    En verder (eveneens met andere hand): [Praesent.] Hagae die 27 Februarii/9 Martii 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. ex Mus. Meerm., p. 40; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 582.
    2 - Charles Du Bois, baron d'Avaugour.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]