Illustrissime Domine,
Rediit ab Anglia, qui missus a legatis Anglicis2 eo fuerat, Ogerius3 refertque quas non hinc tulerat conditiones, sed alias novas.
[Palatino] electori4 vult concedere rex5 suarum navium XV et privatis permittere, eundem ut suis juvent navibus praedas agendi causa, sed petita auctoritate a Galliae rege per literas Marcae6. Paratus est praeterea polliceri nihil
149
se opis imperatori7 Hispanove8 praestiturum neque seorsim cum eis acturum quicquam, permissurum praeterea eorum hostibus, ut per Britanniam ad definitum numerum legant militem. Haec cuncta valitura, donec conventus Anglorum, Suedorum, Gallorum, Batavorum, protestantium Germaniae principum non praeteritis et Danis instituatur Hamburgi aut alibi, ubi consentiatur ad promovendam restitutionem excitorum bonis protestantium, et simul in ea, quae Galli, Suedi, Batavi rebus suis commoda volent postulare. Quod consensu aequum videbitur, id Anglos breve intra tempus ad imperatorem perlaturos: qui nisi ea concedat, tum se cum caeteris arma foedere jam in id praeformato juncturos.Vult rex Angliae intra 3 menses incipi eum conventum. Eo finito intra mensem se ad imperatorem velle mittere. Neque obstare se Coloniensi conventui: sed ibi tanto plus valitura postulata, si junctim ex consensu fiant. An Gallia hanc accessionem virium tanti sit factura, ut propter eam velit se ad pacem interea sine Anglis haud faciendam adstringere, nondum certo affirmare audeo. Video nutare consilia. Sed si omnino Gallis constitutum est hujus aestatis fortunam bellicam experiri, videntur, quicquid ab Anglis haberi potest, apposituri lucro9.
Sunt sane egregii paratus: magnae dantur Sabaudo10 copiae; dux Vinariensis11 exercitum se sperat habiturum XX millium, pabulandi tempus exspectans.
Neque segnius hostis rem gerit. Omnes, quae Wormatiae, Spirae vicinisque locis erant, copiae Rhenum transiere; Vallis Telina a lacu Comensi et ab iis locis, unde Rhenus fundit sese, assultatur.
In Aquitania Oceano adsita bellum itidem strepere incipit castello Talatanguino ad ipsum Galliae Hispaniaeque terminum Gallorum impetu extorto Hispanis die XXIV Februarii n. calendarii.
Leganesius12 a romanensibus Helvetiis transitum ad se VIII millibus postulat.
Imperatoris mors hic creditur. Obiisse dicitur XV Februarii n. Cal.13. Id se verum est, novae circa pacis colloquia difficultates exorientur apud eos, qui Hungariae regem14 nolent ut regem Romanum agnoscere.
Pecuniis quaerendis servet hic multorum labor.
Hoc ipso ecce tempore tuas accipio VI/XVI Februarii datas. Ad partem earum pro responso erunt quae supra scripsi.
Exspectamus de Lipsia, caeterisque Suedorum successibus nuncios. De praelio rumor, qui hic fuerat, evanescit. Erat autem dupliciter vulgatus, ut hic varii pro nobis contraque nos sunt hominum animi.
150
Ad Coloniensem conventum Curtius15 et Fuggerus16, item Mediolanenses duo17 parare se dicuntur ad Pascha ferme. Literae imperatoris pro Galliae aliisque legatis venere, quales exspectabantur.
In cardinalis Hispani literis nomen Batavorum desiderari audio.
Ad comitem Suessionensem18 qui iverat monachus19 in regis gratiam eum restituendi causa20, is nondum reversus est. Frater regius21 in aula hac agit laetus quod se turbis emoverit. Ita est cur22 de quiete interna regni optime speremus, eamque firmabunt, ni fallor versa in externum bellum arma animique.
Rediit a Sardinia classis Gallica diruta turre, cui nomen Floristano, captisque ibi hostium signis aliquot.
Deus, Illustrissime Domine, tibi tuisque adsit.
Tuae Illustrissimae Dominationi
omni studio observantiaque addictissimus
H. Grotius.
XII Martii a. MDCXXXVII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae C.A.o 1637 d. 15/25 Martii.