eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    159

    2992. 1637 maart 18. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Dabis veniam, si pauca quam nihil malo scribere.
    De imperatoris morte2
    convenit jam consentientibus nuntiis. Adversus novum regis romani3 titulum scribitur hic, sed liber nondum prodiit4, et an proditurus sit permissu publico, plurimum dubito. Si Galli in apertum bellum cum rege romano veniunt, una trahuntur ex foedere Batavi.

    Cum Anglis etiam nunc de conditionibus disputatur: interim mittitur ab imperatore ad Bavarum5 Curtius6, quasi ut ei persuadeatur, de Palatinatu ut decedat repensatione accepta, serione an ut Angli lactari, ut solent, se sinant.

    At qui Coloniam destinatus erat Davausius7 litera una mutata in Poloniam mittitur gratiosus ibi impetrata aut extorta Prussiae concessione. Quid ibi acturus sit, conjectura non adeo nobis, quibus pernotae sunt res istarum partium, difficilis futura est.

    Cum parlamento Rhotomagensi res tributaria transacta est restitutique senatores qui libertatem alieno tempore usurpaverant.

    Helvetii pontificii petitum a Leganesio8 transitum VIIIm militum permisere. Creditur non tam concesso usurus Hispanus9 quam dissidia serere, quod illi et apud Rhaetos non male succedit, qui suos nunc Mediolani legatos10 habent ita, ut verum appareat illud Papinii11.

    Et qui mos populis venturus amatur12.

    Valli Telinae velim melius prospici et comitem Suessionensem13, qui Sedani Hispanis aures praebet ad quietem deduci.

    Constantinopoli quae veniunt literae nos docent pacatas Transilvaniae res et clade a Persis accepta vires imperii in ejus ultionem exardescere.

    Deus cuncta ad bonum commune regat idemque, Illustrissime Domine, Tuae Illustrissimae Dominationi adsit propitius.

    Tuae Illustrissimae Dominationi
    omni cultu observantiaque addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8/18 Martii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 311. Over geadresseerde, Sten Bielke, zie VII, p. 241 n. 9.
    2 - Ferdinand II was gestorven op 15 februari 1637.
    3 - Ferdinand, zoon van Ferdinand II, was op 22 december 1636 tot Rooms koning gekozen en de 30ste d.a.v. gekroond.
    4 - Examen Comitiorvm Ratisbonensivm, sive Disqvisitio Politica de nupera Electione novissimi Regis Romanorvm ... Avthore Justo Asterio. Iuxta Exemplar Hanoviae, Apud Eleutherium Meinhardum. 1637. De schrijver, Johannes Tilmanus - ook wel Stella of Asterius genoemd -, onderhield betrekkingen met Grotius.
    5 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren.
    6 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    7 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    8 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    9 - Philips IV.
    10 - Francisco de Mello en Antonio Ronquillo.
    11 - Publius Papinius Statius; zie over hem IV, p. 216 n. 2.
    12 - Vgl. Statius, Theb. I, 170.
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]