eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3005. 1637 maart 28. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice ac generose domine legate, amice sincere dilecte,

    Ex quo in patriam meam redii, tuae mihi singulis fere hebdomadibus - ut earum, quae ad me, cum in Germania essem, frequenter advenere, nullam men-

    184

    tionem injiciam - redditae sunt, ut sperem omnino aut nullas aut paucas in itinere interceptas esse; quarum omnium syllabum prima occasione ad te transmittam.

    Singularum argumenta et mihi et reliquis dominis regni administratoribus2, quibus eorum copiam semper feci, cognitu fuere perquam grata ac iucunda, ut plane tibi persuadere possis illis te comprobasse eum, qui eorum amore ac favore merito dignus censereris.

    Praeterquam enim quod a Sacrae Regiae Maiestatis Dominae meae clementissimae3 ac Regni Sueciae statusque nostri benecupiente profectae sint, verae insuper ac iustae prudentiae normam cumulate prae se ferunt.

    Nam, ut reliquas taceam, quae mihi hesterna vespera tradita fuere abs te vero die 2 Februarii stylo veteri exaratae institutum inter principem Condaeum4 et te colloquium vivis coloribus exhibent, unde non modo animo iucunditas ingeneratur, sed et prudentioribus non mediocris in consiliis fax praebetur.

    Cum vero longo iam tempore nullae mihi literae ab Heufdio5 allatae sunt, abs te amice contendo, velis pro solita tua industria operam tuam, quoad potes, adipiscendis in Gallia et subsidiis et promissorum subsidiorum residuo - de quibus potis[si]mum tecum locutus est princeps - accomodare ac, cum tota belli moles in nos paene solos videtur devoluta Gallis interea liberiorem spiritum ducentibus, velis regem6 ac cardinalem Riceliacum eo disponere, ut quamprimum exercitus ad Rhenum sustinendo praevalidi hostis impetu et distrahendis eiusdem viribus expediatur, quo et ipsi tanto a se longius bellum transferant et absente e confinio Galliae hoste remotiorem belli sedem ad Rhenum faciant. Quo nomine quoque princeps Vinariensis7, si praesens fuerit, oretenus, sin absens, literis abs te ac scripto compellari et sedulo in eam sententiam induci poterit ac ipse non tantum idem agat apud regem et cardinalem, sed et dempta mora hostem a nostris instructo exercitu munitus ad dictum vel similem modum alium divertat.

    Plura hac vice non addo, sed quicquid in hisce expediundis industriae ac diligentiae requisitum fuerit, tuae prudentiae ac indefesso labori in solidum committo.

    Quibus te divinae tuitioni amice commendo.

    Nobilissimae dominationis tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabam Holmiae, die 18 Martij Anno 1637.

    Adres: Sacrae Regiae Majestatis Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem Legato Ordinario, Magnifico ac Generoso Domino Hugoni Grotio, amico sincere dilecto.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. eigenh. ondertek. Vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 102. Beantw. d. no. 3053.
    2 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 no. 2.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    5 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]